výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 58, 1-12

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. 2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum? 3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant. 4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. 5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, 6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter. 7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. 8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. 9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem. 10 Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. 11 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris. 12 Et dicet homo: “ Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ”.

Ž 58, 1-12





Verš 4
Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
Ž 140:3 - Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.

Z 58 - Žalmista oslovuje nespravodlivých sudcov spôsobom dávnych prorokov a zvoláva na nich Božiu spravodlivosť.

Z 58,2 - V hebr. texte čítame "'élim - bohovia, mocnári". Vo Svätom písme sa tak volali nielen "sudcovia", lež aj králi, kňazi, predstavitelia Božej moci a autority (Ž 82,1.6; porov. aj Jn 10,34 a inde). Hoci zastupujú Boha, predsa všetko robia ako tí, čo vidia len seba, ktorým nezáleží na spravodlivosti, ale skôr na postavení a osobných výhodách, robia to ako "zlosynovia".