výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 116, 1-19

1 ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam. 3 Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni 4 et nomen Domini invocabam: “ O Domine, libera animam meam ”. 5 Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9 Ambulabo coram Domino in regione vivorum. - 10 Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”. 11 Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”. 12 Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? 13 Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. 14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius. 15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. 16 O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: 17 tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. 18 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius 19 in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.

Ž 116, 1-19





Verš 11
Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”.
Rim 3:4 - Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.

Verš 10
Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”.
2Kor 4:13 - Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur,

Verš 3
Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
2Sam 22:5 - Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial terruerunt me;

Verš 7
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi;
Ž 13:6 - Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

Z 116,3 - Porov. Ž 18,5-6.

Z 116,9 - "V krajine žijúcich" na rozdiel od tých, čo sú už v šeóle, v podsvetí, kde už nemožno slúžiť Bohu (Ž 27,13).

Z 116,10 - Lebo vedel, že na ľudí sa nedá veľmi spoľahnúť.

Z 116,13 - "Vezmem kalich spásy", kalich, z ktorého sa pri ďakovných obetách vylievalo víno k oltáru alebo okolo oltára. Izraeliti rozoznávali dva druhy obetí: krvavé a nekrvavé. Tak pri krvavých ako aj pri nekrvavých používali víno, ktoré sa buď celkom vylialo (pri krvavých obetách), alebo len jeho čiastka, zvyšok sa vypil pri hostine, ktorá vždy nasledovala po ďakovnej obete (porov. Ex 25,29; 29,40; 37,16).

Z 116,16 - Aj žalmista je jeden z Pánových sluhov, patrí mu ako majetok, lebo je "synom služobnice" Pánovej. Otroka, ktorý sa narodil v dome pána, nesmeli predať a patril navždy k domu svojho pána.