výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 146, 1-10

1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum; 2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. 3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. 5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, 6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, 7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, 8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit. 10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Ž 146, 1-10





Verš 8
Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,
Mt 9:30 - Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”.
Jn 9:7 - et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Jn 9:32 - A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
Ž 145:14 - SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos.
Ž 147:3 - Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum;
Lk 13:13 - et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.

Verš 10
Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Ex 15:18 - Dominus regnabit in aeternum et ultra! ”.
Ž 145:13 - MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

Verš 3
Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
Ž 118:8 - Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in homine.

Z 146 - Týmto žalmom sa začína skupina žalmov (146 - 150), ktoré sa volajú aj "malým Halelom" (pozri Ž 113). Obsahom všetkých nasledujúcich žalmov je Pánova chvála. Každý žalm sa v hebrejskom texte začína a končí "Aleluja - Chváľte Pána".

Z 146,5 - "Boh Jakubov" je Pán, Boh, ktorý patriarchovi Jakubovi a jeho pokoleniu preukázal mnoho dobrodení (Gn 28,15; 31,3; 32,28; 46,4; Ž 33,12; 144,15 atď.).

Z 146,8 - "Pán otvára oči slepým" - to sa dá chápať doslova, ale tiež v prenesenom slova zmysle: Pán naúča ľudí dobru a vedie k pokániu (Dt 28,29; Jób 12,25; Iz 29,18; 35,5).