výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 1, 1-26

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, 2 usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; 3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. 4 Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me, 5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”. 7 Dixit autem eis: “ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, 8 sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”. 9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”. 12 Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. 13 Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. 15 Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C: 16 “ Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, 17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. 18 Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: “Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”. 21 Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, 22 incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ”. 23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. 24 Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum 25 accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ”. 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.

Sk 1, 1-26





Verš 2
usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
Mk 16:19 - Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Lk 9:51 - Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
1Tim 3:16 - Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.
Jn 20:21 - Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.

Verš 3
quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
Mk 16:14 - Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Jn 20:19 - Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Jn 21:1 - Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 4
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
Lk 24:48 - Vos estis testes horum.
Jn 14:26 - Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Jn 15:26 - Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Jn 16:7 - Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.

Verš 5
quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:8 - Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Jn 1:26 - Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Sk 11:16 - Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
Sk 19:4 - Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Joe 2:28 -
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Sk 11:15 - Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.

Verš 6
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.
Mt 24:3 - Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.

Verš 7
Dixit autem eis: “ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
Mt 24:36 - De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.

Verš 8
sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Iz 2:3 - Et ibunt populi multi et dicent: “ Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius ”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Lk 24:48 - Vos estis testes horum.
Jn 15:27 - sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Sk 2:32 - Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.

Verš 9
Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Mk 16:19 - Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Lk 24:51 - Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.

Verš 10
Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
Mt 28:3 - Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.

Verš 11
qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
Dan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mk 13:26 - Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Lk 21:27 - Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
1Sol 1:10 - et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.

Verš 14
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
Mt 13:55 - Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?

Verš 16
“ Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Mt 26:23 - At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Jn 13:18 - Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
Mt 26:47 - Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Mk 14:43 - Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
Jn 18:3 - Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.

Verš 17
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
Mt 10:4 - Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Mk 3:19 - et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
Lk 6:16 - et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.

Verš 18
Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
2Sam 17:23 - Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui.
Mt 27:5 - Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.

Verš 19
Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
Mt 27:8 - Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.

Verš 20
Scriptum est enim in libro Psalmorum: “Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
Ž 69:25 - Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
Ž 109:8 - Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.

Verš 21
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
Sk 6:3 - considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;

Verš 22
incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ”.
Sk 1:9 - Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

Verš 23
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.
Sk 6:6 - quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.

Verš 24
Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
1Sam 16:17 - Et ait Saul ad servos suos: “ Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
1Krn 29:17 - Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 20:12 - Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Sk 15:8 - et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.

Sk 1,1 - "Prvá kniha" svätého Lukáša je jeho evanjelium (porov. Lk 1, 3).

Sk 1,5 - Krst Duchom, predtým ohlásený svätým Jánom Krstiteľom (Mt 3, 11 n.) a tu prisľúbený Ježišom, začne sa zoslaním Ducha Svätého (Sk 2, 1–4). Apoštoli vtedy dostanú osobitné dary Svätého Ducha (porov. 11, 16).

Sk 1,12 - Židom bolo dovolené prejsť v sobotu cestu dlhú asi 2 000 krokov, t. j. asi 1,5 km.

Sk 1,13 - Horná sieň je pravdepodobne miestnosť, v ktorej sa konala Posledná večera (Lk 22, 12).

Sk 1,14 - "S jeho bratmi", t. j. s jeho príbuznými (porov. Mt 12, 46).

Sk 1,15 - Petrov primát medzi apoštolmi je zjavný už v evanjeliách. Aj tu Peter vystupuje ako hlava Cirkvi. "Uprostred bratov", t. j. kresťanov.

Sk 1,20 - Porov. Ž 69, 26 a Ž 109, 8.

Sk 1,21 - "Medzi nami žil", doslovne: vchádzal a vychádzal (porov. Jn 10, 9; Sk 9, 28).

Sk 1,22 - Apoštolom mohol byť iba ten, kto bol s Ježišom počas jeho života i po jeho smrti, čiže bol svedkom jeho zmŕtvychvstania (porov. Sk 10, 39. 41).

Sk 1,26 - Lósy, ktoré mali zjaviť Božiu vôľu, pozná už Starý zákon (porov. Lv 16, 8; Nm 26, 52–55; Joz 7, 14).