výhody registrácie

1. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Pt 1, 1-25

1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, 2 secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, 7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. 8 Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, 9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum. 10 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; 12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. 14 Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, 15 sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, 16 quoniam scriptum est: “ Sancti eritis, quia ego sanctus sum ”. 17 Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, 18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, 19 sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. 22 Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, 23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: 24 quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit; 25 verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

1Pt 1, 1-25





Verš 1
Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae,
Jak 1:1 - Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.

Verš 2
secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
Heb 12:24 - et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Kor 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Gal 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
Ef 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
2Pt 1:2 - gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
Júd 1:2 - misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.

Verš 3
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,
2Kor 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
Ef 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
Rim 6:23 - Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
Jak 1:18 - Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
1Kor 15:20 - Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.

Verš 4
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos,
Kol 1:5 - propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,
2Tim 1:12 - Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Verš 6
In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus,
Rim 5:3 - Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
Jak 1:2 - Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
Heb 10:37 - Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.
1Pt 5:10 - Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.

Verš 7
ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.
Iz 48:10 - Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.
1Kor 3:13 - uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
Jak 1:3 - scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
1Pt 4:12 - Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,

Verš 8
Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata,
Jn 20:29 - Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.

Verš 10
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dan 2:44 - In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
Ag 2:7 - Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
Za 6:12 - et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.

Verš 11
scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias;
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Iz 53:3 - Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum.

Verš 12
quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Ef 3:10 - ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,

Verš 13
Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi.
Lk 12:35 - Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
Ef 6:14 - State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

Verš 15
sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis,
Lk 1:75 - in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.

Verš 16
quoniam scriptum est: “ Sancti eritis, quia ego sanctus sum ”.
Lv 11:44 - Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
Lv 19:2 - “ Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
Lv 20:7 - Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester.

Verš 17
Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,
Dt 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Sk 10:34 - Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Rim 2:11 - Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Gal 2:6 - Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.

Verš 18
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,
1Kor 6:20 - Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
1Kor 7:23 - Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.

Verš 19
sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Verš 20
praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 1:9 - notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:26 - mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
2Tim 1:9 - qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
Tít 1:2 - in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;

Verš 21
qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.
Sk 2:33 - Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Flp 2:9 - Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,

Verš 22
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
Rim 12:10 - caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
Ef 4:3 - solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
Heb 13:1 - Caritas fraternitatis maneat.
1Pt 2:17 - Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.

Verš 23
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:
Jak 1:18 - Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
1Jn 3:9 - Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

Verš 24
quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
1Kor 7:31 - et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
Jak 1:10 - dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
Jak 4:14 - qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
1Jn 2:17 - Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

1Pt 1,1 - List je určený maloázijským cirkvám, ktoré pozakladal najmä apoštol Pavol na prvej a druhej misijnej ceste. Názov "v diaspóre" nemá tu ten istý význam ako u Jakuba, kde ide o kresťanov zo židovstva. Tu sa rozumejú kresťania roztrúsení vo svete (porov. 2, 11) a väčšina z nich pravdepodobne pochádzala z pohanstva.

1Pt 1,3 - Naša spása sa zakladá na večnom rozhodnutí Boha Otca, v čase sa však uskutočňuje milosťou Ducha Svätého, ktorý je nám daný zásluhou vykupiteľského diela Ježiša Krista.

1Pt 1,3-12 - Vo vzletnom rytmickom chválospeve apoštol velebí trojjediného Boha za milosť vykúpenia a spásy. Vyzdvihuje silu a dôležitosť kresťanskej viery a nádeje i to, ako sa k večnej spáse musíme boriť cez mnohé ťažkosti a trápenia. Napriek utrpeniu majú veriaci od Kristovho vzkriesenia všetky dôvody na radosť, lebo a) Kristus je blízko, b) spása je najcennejšia hodnota, c) je zaručená, d) proroci ju vopred predpovedali pre kresťanskú budúcnosť.

1Pt 1,7 - Zjavenie Ježiša Krista je jeho príchod na konci čias.

1Pt 1,10 - Starozákonní proroci predpovedali naše vykúpenie, ktoré uskutočnil Boh v dejinách.

1Pt 1,16 - Porov. Lv 11, 44.

1Pt 1,17 - Náš pozemský život je len dočasným pobytom v cudzine, je púťou do nebeskej vlasti.

1Pt 1,24 - Porov. Iz 40, 6 n. (pozri aj Jak 1, 10).