výhody registrácie

1. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Pt 2, 1-25

1 Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones, 2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, 3 si gustastis quoniam dulcis Dominus. 4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, 5 et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. 6 Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”. 7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ” 8 et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: 10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. 13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. 19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. 20 Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; 23 qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

1Pt 2, 1-25





Verš 1
Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
Mt 18:3 - et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
Ef 4:23 - renovari autem spiritu mentis vestrae
Kol 3:8 - Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
Heb 12:1 - Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,

Verš 3
si gustastis quoniam dulcis Dominus.
Ž 34:8 - HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos.

Verš 4
Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
Ef 2:20 - superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,

Verš 5
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Heb 3:6 - Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
Zjv 1:6 - et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Zjv 5:10 - et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”.
Rim 12:1 - Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
Heb 12:28 - Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;

Verš 6
Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.

Verš 7
Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”
Ž 118:22 - Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Mt 21:42 - Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
Sk 4:11 - Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.

Verš 8
et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
Iz 8:14 - et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Verš 9
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Dt 14:2 - quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Dt 26:18 - et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius,
Ef 1:14 - qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
Zjv 1:6 - et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Zjv 5:10 - et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”.

Verš 10
qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
Oz 1:10 -
Oz 2:23 - Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
Rim 9:26 - Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.

Verš 11
Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
Rim 13:14 - sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Gal 5:16 - Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.

Verš 12
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
2Kor 8:21 - providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
Flp 2:15 - ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
Tít 2:8 - in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
1Pt 3:16 - sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
Mt 5:16 - Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
Lk 1:68 - “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
Lk 19:44 - et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.

Verš 13
Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
Rim 13:1 - Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
Tít 3:1 - Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,

Verš 15
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
Tít 2:8 - in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Verš 16
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
Jn 8:32 - et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ”.
Rim 6:18 - liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
Gal 5:1 - Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.

Verš 17
Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
Rim 12:10 - caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Rim 12:10 - caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
Ef 4:3 - solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
Heb 13:1 - Caritas fraternitatis maneat.
1Pt 1:22 - Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
Mt 22:21 - Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.

Verš 18
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.
Ef 6:5 - Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
Kol 3:22 - Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
1Tim 6:1 - Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
Tít 2:9 - Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,

Verš 19
Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
Mt 5:10 - Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Verš 20
Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
1Pt 3:14 - Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
1Pt 4:14 - Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.

Verš 21
In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
Jn 13:15 - Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
Flp 2:5 - Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
1Jn 2:6 - Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Verš 22
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
Iz 53:9 - Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
2Kor 5:21 - Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
1Jn 3:5 - Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.

Verš 23
qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
Mt 27:39 - Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Jn 8:48 - Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.

Verš 24
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.
Iz 53:4 - Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
Mt 8:17 - ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”.
Rim 6:11 - Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

Verš 25
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
Iz 53:6 - Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum ”.
Ez 34:6 - Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret.
Lk 15:4 - “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?

1Pt 2,2 - Je to pravdepodobne úryvok zo starokresťanskej krstnej liturgie. "Duchovné mlieko", t. j. Božie slovo, ktorým sa má kresťan sýtiť.

1Pt 2,3 - Porov. Ž 34, 9.

1Pt 2,4 - "Ľudia zavrhli," t. j. Židia. Vlastný národ zavrhol Krista, ale on sa z Božej vôle stal uholným kameňom, na ktorom stojí budova Cirkvi, organický celok veriacich, ktorí sú jednotlivo živými kameňmi tohto duchovného domu. Apoštol takto kreslí obraz živej duchovnej stavby cirkvi, ktorej základom je Kristus.

1Pt 2,5-9 - Klasický text o všeobecnom kňazstve veriacich, odlišnom od služobného, sviatostného kňazstva.

1Pt 2,6 - Porov. Iz 28, 16.

1Pt 2,7-8 - Kristus je uholným kameňom pre veriacich i neveriacich; ale veriacim je na spásu, neveriacim na záhubu, pretože narážajú na Krista svojou neverou (neveria slovu evanjelia) a padajú do záhuby.

1Pt 2,7 - Porov. Ž 118, 22.

1Pt 2,8 - Porov. Iz 8, 14.

1Pt 2,9 - Na vyjadrenie veľkej dôstojnosti kresťanov apoštol používa citáty zo Starého zákona: "vyvolený rod" (Iz 43, 20), "kráľovské kňazstvo"(Ex 19, 6), t. j. králi a kňazi kraľujú sami nad sebou a s Kristom v nebeskom kráľovstve a majú účasť na Kristovom kňazstve, "svätý národ" (Ex 9, 6), "ľud určený na vlastníctvo" (Mal 3, 17), patriaci osobitným spôsobom Bohu.

1Pt 2,10 - Porov. Oz 2, 25; 1, 9.

1Pt 2,12 - Porov. Iz 10, 3. "V deň navštívenia" môže znamenať posledný súd, ale aj dajakú inú Božiu návštevu, napr. milosť obrátenia.

1Pt 2,13-17 - O poslušnosti voči občianskej autorite pozri Rim 13, 1–7.

1Pt 2,15 - Apoštol azda naráža na ohovárky, ktoré pohanskí a židovskí spoluobčania rozširovali o kresťanoch, ako že sú buriči a neposlušní "bezbožníci" (nechceli totiž uctievať pohanských bohov a vzdávať božskú úctu cisárom).

1Pt 2,18-25 - Porov. Ef 6, 5–8; Kol 3, 22–24; Tít 2, 9.

1Pt 2,20 - "Je to milosť pred Bohom," t. j. je to milé Bohu, alebo: Treba to pripísať Božej milosti.

1Pt 2,21 - Ako kresťania.

1Pt 2,22 - Porov. Iz 53, 9.

1Pt 2,24 - Porov. Iz 53, 12. 5. "Na drevo" – znamená ,na kríž'. V Novom zákone sa často používa slovo drevo namiesto slova kríž, a to pre spomienku na Dt 21, 22–23 (porov. Gal 3, 13).

1Pt 2,25 - Porov. Iz 53, 6.