výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 1, 1-27

1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. 3 Dixitque ad eum David: “ Unde venis? ”. Qui ait ad eum: “ De castris Israel fugi ”. 4 Et dixit ad eum David: “ Quid enim factum est? Indica mihi ”. Qui ait: “ Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ”. 5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: “ Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ”. 6 Et ait adulescens, qui narrabat ei: “ Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, 7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, 8 dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. 9 Et locutus est mihi: “Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est”. 10 Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc ”. 11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; 12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. 13 Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “ Unde es? ”. Qui respondit: “ Filius hominis advenae Amalecitae ego sum ”. 14 Et ait ad eum David: “ Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? ”. 15 Vocansque David unum de pueris ait: “ Accedens irrue in eum ”. Qui percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum David: “ Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini” ”. 17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; 18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: 19 “ Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! 20 Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. 21 Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. 22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. 24 Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. 25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. 26 Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. 27 Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica! ”.

2Sam 1, 1-27





Verš 1
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos.
1Sam 30:17 - Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.

Verš 18
et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait:
Joz 10:13 - Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei.

Verš 11
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo;
2Sam 3:31 - Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “ Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ”. Porro rex David sequebatur feretrum.
2Sam 13:31 - Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.

Verš 20
Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum.
Mi 1:10 - In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini.

2Sam 1,2 - Roztrhnutý odev a prachom alebo popolom posypaná hlava boli znakom smútku a pokánia.

2Sam 1,5 - Z 1 Sam 31 vieme, že správa Amalekitu je nepravdivá. Chce si získať Dávidovu priazeň, preto tvrdí, že on zabil jeho nepriateľa.

2Sam 1,13 - "Chránenci" boli cudzinci, ktorí sa usadili medzi Izraelitmi, prijali ich náboženstvo, boli pod ich ochranou a požívali určité práva. V časoch gréckych volali ich prozelytmi.

2Sam 1,16 - T. j. sám si zodpovedný za svoju smrť.

2Sam 1,17 - Táto elégia je po básnickej stránke jedna z najkrajších básní Starého zákona. Nemá síce priamo náboženský obsah, ale svedčí o šľachetnom zmýšľaní Dávidovom. Jej osnova je dosť porušená.

2Sam 1,18 - Prekladáme podľa LXX. Hebr. a Vulg čítajú: "treba naučiť synov Izraela kušu". Slovo kuša pôsobí v tomto súvise výkladu veľké ťažkosti a rozličné pokusy meniť text nevedú k cieľu. Možno, že nadpis celej piesne bol "Kuša" (porov. v. 22). – Kniha spravodlivých sa spomína aj v Joz 10,13. Bola to asi zbierka básní, ale nič bližšieho o nej ne vieme.

2Sam 1,20 - "Dcéry pohanov" zneje doslovne: "dcéry neobrezancov".

2Sam 1,21 - Výraz "polia prvotín" robí ťažkosti. Možno to rozumieť tak, že kopce budú také neúrodné, že sa ani prvotiny na nich neurodia. – I tak by bolo možno preložiť: "Vy polia prvotín", azda v tom zmysle, že na nich padol za obeť prvý kráľ Izraela. Niektorí menia znenie a čítajú: "Vy polia smrti" alebo "Vy polia klamné".

2Sam 1,22 - Pred bojom pomazali si bojovníci štíty olejom (Iz 21,5). Šaulov štít bol pomazaný krvou a tukom padlého kráľa. – Predtým bývali Šaul a Jonatán úspešní bojovníci a neustupovali.

2Sam 1,26 - Slová v zátvorkách dokladá len Vulg.

2Sam 1,27 - "Nástroje boja" boli padlí hrdinovia.