výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 5, 1-25

1 Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “ Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel” ”. 3 Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. 4 Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. 6 Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi ”, significantes: “ Non ingredietur David huc ”. 7 Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. 8 Dixerat enim David in die illa: “ Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David ”. Idcirco dicitur in proverbio: “ Caecus et claudus non intrabunt in domum ”. 9 Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. 10 Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo. 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. 12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. 13 Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. 14 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Iebahar et Elisua et Napheg 16 et Iaphia et Elisama et Eliada et Eliphalet. 17 Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 19 Et consuluit David Dominum dicens: “ Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea? ”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua ”. 20 Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius. 22 Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. 23 Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “ Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium 24 et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim ”. 25 Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer.

2Sam 5, 1-25





Verš 1
Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “ Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
1Krn 11:1 - Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua.

Verš 2
Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel” ”.
2Sam 7:7 - Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
Ž 78:71 - de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam.

Verš 5
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
2Sam 2:11 - Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium.
1Kr 2:11 - Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus.
1Krn 3:4 - Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.

Verš 8
Dixerat enim David in die illa: “ Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David ”. Idcirco dicitur in proverbio: “ Caecus et claudus non intrabunt in domum ”.
1Krn 11:6 - dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.

Verš 11
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David.
1Krn 14:1 - Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.

Verš 13
Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae.
1Krn 3:9 - Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
1Krn 14:3 - Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;

Verš 14
Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon
1Krn 3:5 - Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;
1Krn 14:4 - et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,

Verš 17
Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium;
1Krn 14:8 - Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

Verš 20
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
Iz 28:21 - Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam.

Verš 21
Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius.
1Krn 14:12 - Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.

2Sam 5,1 - Zástupcovia izraelských kmeňov sa odvolávajú na krvný zväzok, ktorý ich púta k Dávidovi. Všetci pochádzajú od tých istých praotcov, Abraháma, Izáka a Jakuba.

2Sam 5,6 - Verše 6–8 sú veľmi nejasné. Isté je z nich iba to, že Dávid zaujal Sion. Jebuzejci sa pravdepodobne spoliehali na svoju pevnosť a robili si z Dávida posmech, že im na obranu hradu stačia slepí a kuľhaví. Dávid predsa zaujal hrad, ale slepých a kuľhavých nemal rád, lebo sa mu Jebuzejci nimi posmievali. Je to znak vtedajšieho nevyspelého rozmýš ľania, že Dávid nenávidí nevinných. – Sion bol juhovýchodný (podľa iných juhozápadný) vŕšok Jeruzalema. – Jebuzejci boli kanaánsky národ, pochádzali od Chamovho syna Kanaána (porov. Gn 10,16).

2Sam 5,9 - Melo (Mello) bola niektorá časť hradu; nič bližšieho o ňom nevieme. Ináč túto časť vybudoval len neskoršie Šalamún (1 Kr 9,15). Dávid budoval len v priestore, ktorý bol od Mela do vnútra mesta.

2Sam 5,11 - Hiram I., kráľ Týru, hlavného mesta Fenície, panoval r. 979–946 pr. Kr. Dávid zomrel asi v r. 971. Svoj dom staval teda len v posledných rokoch svojho panovania, v niektorý z rokov 979–971.

2Sam 5,18 - Údolie Refaim je medzi Jeruzalemom a Betlehemom.

2Sam 5,20 - "Paraš" znamená: "rozdelil, roztrhal". Ináč je nám miesto boja, Bal Parašim, neznáme.

2Sam 5,23 - "Hrušky" prekladáme s Vulg. V pôvodine sa ten strom volá "baká", nevieme však, aký to mohol byť strom.

2Sam 5,25 - Gezer je dnešné Tell Džezer, 10 km východne od Akaronu.