výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 24, 1-25

1 Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra eos dicens: “ Vade, numera Israel et Iudam ”. 2 Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “ Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius ”. 3 Dixitque Ioab regi: “ Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi? ”. 4 Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. 5 Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab urbe, quae est in media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer. 6 Et pervenerunt in Galaad et in terram Hetthaeorum in Cades et venerunt in Dan. Et a Dan converterunt se ad Sidonem 7 et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevaei et Chananaei exieruntque ad Nageb Iudae in Bersabee. 8 Et, lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Ierusalem. 9 Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. 10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “ Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis ”. 11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens: 12 “ Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi ”. 13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: “ Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem ”. 14 Dixit autem David ad Gad: “ Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum! ”. 15 Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. 16 Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “ Sufficit; nunc contine manum tuam! ”. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. 17 Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “ Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei ”. 18 Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: “ Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusaei ”. 19 Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. 20 Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se 21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “ Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum? ”. Cui David ait: “ Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo ”. 22 Et ait Areuna ad David: “ Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. 23 Omnia dat Areuna, o rex, regi ”. Dixitque Areuna ad regem: “ Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum! ”. 24 Cui respondens rex ait: “ Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita ”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. 25 Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.

2Sam 24, 1-25





Verš 1
Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra eos dicens: “ Vade, numera Israel et Iudam ”.
1Krn 21:1 - Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel.

2Sam 24,1 - Táto udalosť, ktorá je následkom nového Božieho hnevu, nasledovala po príbehu zapísanom v 21,1–14, kde sa tiež spomína hnev Boží. – Podľa 1 Krn 21,1 pokušiteľ bol satan. – Staré preklady prekladajú tak, že Boh povzbudil Dávida proti Izraelu. Bolo by to treba rozumieť tak, že Boh dovolil, aby Dávida naviedli na sčítanie ľudu. Sčítanie ľudu pokladali za hriešnu vec. Boh prisľúbil svojmu národu, že ho rozmnoží, sčítanie ľudu poukazovalo na nedôveru človeka: človek chcel vidieť, či je rozmnoženie dosť veľké. U kráľa to bol okrem toho aj znak pýchy.

2Sam 24,2 - Výraz v zátvorkách sme doplnili z 1 Krn 21,2. Sčítanie malo asi vojenský ráz, lebo ho viedli vysokí dôstojníci.

2Sam 24,5 - Aroer je dnešné zborenisko Araír, severne od rieky Arnon (dnešného Wádi el-Módžibu). – "Mesto v údolí" bolo na juhu Zajordánska (porov. Dt 2,36; Joz 13,9.16). – Kmeň Gadov býval severne a východne od Mŕtveho mora.

2Sam 24,6 - Miest, ktoré sa volali Kádeš, bolo viac. Tu môže byť reč len o Kádeši pri rieke Orontes v Sýrii. Niektorí predsa myslia na galilejský Kádeš na území kmeňa Neftali. – Ijon sa v 1 Kr 15,20 spomína spolu s Danom. Bol asi na výšine Tell-Dibbín, ktorá leží na rovine Ajún. V mene tejto roviny, ako vidieť, je ešte skryté meno mesta Ijon. – Sidon a Týrus boli hlavné mestá Fenície. – Osnovu sme upravili podľa gréckeho znenia, ináč by nemala zmyslu.

2Sam 24,7 - Hevejci a Kanaánčania patrili k obyvateľom Kanaánu. Podľa rozličných miest Biblie boli roztratení skoro po celej Palestíne.

2Sam 24,13 - S 1 Krn 21,12 treba čítať troj a nie sedemročný hlad.

2Sam 24,16 - Verš dopĺňame podľa 1 Krn 21,15.

2Sam 24,22 - Voly mal Dávid obetovať, drevená mláťačka a jarmá mali slúžiť na spálenie obety na oltári.

2Sam 24,24 - Rozumej: Nechcem obetovať Pánovi také veci, ktoré som dostal zadarmo.