výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 1, 1-31

1 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater 2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, 5 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, 6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, 7 ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; 8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. 9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. 10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. 11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”. 13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? 14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis. 16 Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. 19 Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”. 20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. 22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; 24 ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26 Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; 27 sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, 28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, 31 ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.

1Kor 1, 1-31





Verš 2
ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
Jn 17:19 - et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Sk 15:9 - et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
1Sol 4:7 - Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Ef 1:1 - Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
2Tim 2:22 - Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.

Verš 3
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
2Kor 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Ef 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 5
quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,
Kol 1:9 - Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,

Verš 7
ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
Flp 3:20 - Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,
Tít 2:13 - exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

Verš 8
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
1Sol 3:13 - ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.
1Sol 5:23 - Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.

Verš 9
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
1Kor 10:13 - Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
1Sol 5:24 - Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
Jer 32:40 - Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
Jn 15:5 - Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
1Jn 1:3 - quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.

Verš 10
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Rim 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
Flp 2:2 - implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
Flp 3:16 - verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

Verš 12
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
1Kor 3:4 - Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis?
Sk 18:24 - Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
1Kor 16:12 - De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.

Verš 14
Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,
Sk 18:8 - Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Rim 16:23 - Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.

Verš 16
Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
1Kor 16:15 - Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
1Kor 16:17 - Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;

Verš 17
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
1Kor 2:1 - Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
1Kor 2:4 - et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
2Pt 1:16 - Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.

Verš 18
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
Rim 1:16 - Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.

Verš 19
Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
Jób 5:12 - qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
Iz 29:14 - ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ”.

Verš 20
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
Iz 33:18 - Cor tuum cum timore inquiret: “ Ubi est scriba? Ubi ponderator? Ubi computator turrium? ”.

Verš 21
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Lk 10:21 - In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.

Verš 22
Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
Mt 12:38 - Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
Mt 16:1 - Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
Jn 4:48 - Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.

Verš 23
nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;
Mt 11:6 - et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ”.
Jn 6:60 - Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.
Jn 6:66 - Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.

Verš 24
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;
Kol 2:3 - in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.

Verš 26
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
Jn 7:48 - Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
Jak 2:5 - Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?

Verš 30
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jn 17:19 - et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

Verš 31
ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.
Iz 65:16 - Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis.
Jer 9:23 - sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
2Kor 10:17 - Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;

1Kor 1,1 - Pavol pravdepodobne diktoval list Sostenovi. Bol jeho spolupracovníkom. Je dosť možné, že je totožný s tým, ktorého spomínajú Sk 18, 17 ako predstaveného synagógy v Korinte.

1Kor 1,2 - Niektorí prekladajú: "ktorí vzývajú na všetkých miestach ich i nášho Pána."

1Kor 1,6 - Svedectvo o Kristovi je evanjelium (porov. 2, 1).

1Kor 1,7 - Zjavenie Ježiša Krista a jeho deň (v. 8) je jeho slávny príchod na konci čias (porov. Flp 3, 20; Tít 2, 13).

1Kor 1,11 - Chloe je neznáma osoba.

1Kor 1,12 - Apollo podľa Skutkov apoštolov bol kresťan židovského pôvodu z Alexandrie (Sk 18, 24). Jeho vzdelanosť sa prejavila aj pri hlásaní evanjelia, takže časť kresťanov išla za ním. Kéfas je apoštol Peter (Jn 1, 42); možno navštívil osobne korintskú cirkev (porov. 9, 5), alebo tam síce nikdy nebol, ale mnohí veriaci sa dovolávali jeho autority ako hlavy Cirkvi. Korintskí kresťania si obľúbili jednotlivých hlásateľov evanjelia, a tak sa tvorili skupiny. Niektorí sa nad tým pohoršovali a povedali, že sa oni držia jednoducho Krista, a kazateľov nepotrebujú.

1Kor 1,14 - Krispus je bývalý predstavený židovskej synagógy (Sk 18, 8). O Gájovi je v Rim 16, 23.

1Kor 1,16 - O Stefanasovi pozri 16, 15–16.

1Kor 1,17 - Pavol tu nepodceňuje dôležitosť vysluhovania krstu. Krst sa udelil až po prijatí viery, ktorá je zasa ovocím hlásania evanjelia. A tomuto sa Pavol z Kristovho poverenia venoval. A tak krstom poveroval svojich spolupracovníkov.

1Kor 1,19 - Iz 29, 14.

1Kor 1,21 - Božia múdrosť sa prejavila v Božích dielach, kde ju mal človek vybadať a spoznať (Rim 1, 19–20).

1Kor 1,22 - Židia dávali prednosť Mesiášovi (porov. Mt 12, 38; Jn 4, 48), tvorcovi verejných divov, kým Gréci sa strácali vo filozofii (porov. Sk 17, 12 n.).

1Kor 1,31 - Voľné citovanie Jer 9, 22 n.