výhody registrácie

Kniha proroka Malachiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mal 1, 1-14

1 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae. 2 “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, 3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti. 4 Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel”. 6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”. 7 Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”. 8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum. 9 Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. 10 Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. 11 Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. 12 Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”. 13 Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. 14 Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Mal 1, 1-14





Verš 2
“ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob,
Rim 9:13 - sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.

Verš 10
Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
Iz 1:11 - “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Jer 6:20 - Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.
Am 5:21 - “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.

Mal 1,1 - O Malachiášovi pozri úvod k tomuto prorokovi.

Mal 1,2-5 - Prorok chce, aby si národ uvedomil, že za Božiu lásku môže ďakovať len Pánovmu milosrdenstvu, nie svojim zásluhám, ktorých nemal. – O význame slova "nenávidieť" pozri poznámky k Lk 14,26 a Rim 9,12–13, z ktorých je zrejmé, že Boh nikoho nemá v nenávisti.

Mal 1,7-9 - Chlieb na Pánovom stole, na oltári, sú obety. – Predstavený, o ktorom je tu reč, je námestník perzského kráľa nad Judeou.

Mal 1,10 - Obety, ktoré sa Pánovi nepáčia, konajú sa nadarmo.

Mal 1,11 - Spomínajú sa obety, ktoré sa budú konať Pánovi po celom svete, medzi všetkými národmi. Tu môže byť reč len o mesiášskych časoch, lebo len v mesiášskych časoch sa mu po celom svete prináša milá a čistá obeta. Nemožno teda pochybovať o tom, že Malachiáš týmito slovami predpovedá novozákonnú obetu, ktorú dnes voláme svätou omšou.

Mal 1,12 - Obety sa volajú Pánovým pokrmom.

Mal 1,13 - Kňazi sa ponosujú na robotu, spojenú s prinášaním obiet.