výhody registrácie

Kniha Ezdrášova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ezd 1, 1-11

1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens: 2 “ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. 3 Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem. 4 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”. 5 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem. 6 Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, praeter oblationes spontaneas. 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui; 8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae. 9 Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, 10 scyphi quoque argentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.

Ezd 1, 1-11





Verš 8
protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae.
Ezd 5:14 - Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit,

Verš 1
In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
2Krn 36:22 - Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens:
Jer 25:12 - Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas.
Jer 29:10 - Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

Verš 7
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui;
2Kr 24:13 - Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini.
2Krn 36:7 - ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit ea in templo suo.

Ezd 1,1 - Nakoľko je tu reč o Židoch, čo žili v babylonskom zajatí, je Kýrov prvý rok ten, v ktorom prevzal vládu nad Babylóniou, t. j. rok 538 pr. Kr. Nad Perziou vládol od r. 558 pr. Kr. – Pre Jeremiášove predpovede porov. Jer 25,12; 29,10.

Ezd 1,2 - Kýros uznával a uctieval Boha Židov. Rovnako však okrem najvyššieho boha perzského Ahura – Mazda uctieval aj bohov všetkých iných podmanených národov. No nevylučuje sa možnosť, že si ako Peržan osobitne vážil náboženstvo židovské, že k židovskému monoteizmu mal obzvlášť sympatické vzťahy. Na kráľovskom dvore perzskom žili Židia, ktorí mohli Kýra oboznámiť s Jeremiášovým proroctvom. – Kýros Židom návrat nenariaďoval, len dovoľoval.

Ezd 1,8 - Mitridates – staroperzské meno, značí "zasvätený bohu Mitrovi" (boh slnka). – Sasabasár (hebr. Šešbassar) je podľa mienky mnohých vážnych exegétov babylonské meno Zorobábelovo (Zér Bábili, semä babylonské). Tento názor nie je bezzákladný, lebo napr. Daniel v Babylone mal tiež babylonské meno Baltasar a jeho druhovia takisto. Lenže iní, taktiež vážni exegéti túto mienku nepripúšťajú a tvrdia, že to boli rôzni dvaja ľudia. Sasabasár bol podľa nich vraj Zorobábelovým strýkom a bol ako knieža z rodu Dávidovho vodcom prvej karavány, prvým správcom Júdskej provincie. Zorobábel zatiaľ ako mladík mal len podradnejšiu úlohu. Len neskôr sa stal Sasabasárovým nástupcom a od neho vraj prevzal úrad kráľovského námestníka v Judei. Obe mienky majú svoje výhody i nevýhody. Pravdepodobnejšia sa však vidí tá, čo Sasabasára nestotožňuje so Zorobábelom.