výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 1, 1-31

1 In principio creavit Deus caelum et terram. 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. 3 Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. 5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. 6 Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. 7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. 9 Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius. 14 Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, 15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. 17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”. 21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; 22 benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ”. 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. 24 Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. 26 Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”. 29 Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita. 31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Gn 1, 1-31





Verš 1
In principio creavit Deus caelum et terram.
Jób 38:4 - Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 89:11 - Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
Ž 136:5 - Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.
Sk 14:15 - et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Sk 17:24 - Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
Heb 11:3 - Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.

Verš 6
Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 104:2 - amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
Ž 136:5 - Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.
Prís 8:28 - quando nubes firmabat sursum, et praevaluerunt fontes abyssi,
Iz 42:5 - Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
Jer 10:12 - Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos.
Jer 51:15 - Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos;

Verš 7
Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
Ž 33:7 - Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
Ž 136:6 - Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.
Prís 8:24 - Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes graves aquis,
Ž 148:4 - Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. -

Verš 9
Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
Jób 26:10 - Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
Jób 38:8 - Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
Ž 24:2 - Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -
Ž 136:6 - Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 14
Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
Ž 136:7 - Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius:

Verš 15
ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.
Dt 4:19 - et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
Jer 31:35 - Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi:

Verš 22
benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ”.
Gn 8:17 - Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.

Verš 27
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Gn 5:1 - Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Gn 9:6 - Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
1Kor 11:7 - Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
Ef 4:24 - et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
Kol 3:10 - et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
Mt 19:4 - Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos

Verš 28
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”.
Gn 8:17 - Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.
Gn 9:1 - Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
Gn 9:7 - Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.

Verš 29
Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
Gn 9:3 - Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
Ž 104:14 - Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra

Verš 30
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita.
Ž 104:14 - Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra

Verš 31
Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
Mk 7:37 - Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.

Gn 1,1 - Úvodom Pentateuchu, a tak i celého Písma, je nádherná rozprava o tom, ako Boh svojím všemohúcim slovom stvoril svet a ako ho za šesť dní (hexaemeron = héx ,šesť' a heméra ,deň') usporiadal a upravil. Svätopisec krátko, ale výstižne pripisuje vznik celého sveta jedinej príčine, Bohu, pôvodcovi všetkých jestvujúcich vecí. Pri čítaní biblického textu je potrebné si uvedomiť, že nie je vedeckou správou, že je plný symbolickej reči, ktorú je potrebné exegeticky správne vyložiť, a že jeho rozprávanie nie je "lineárne", ale sa v ňom prekrývajú rozličné vrstvy, literárne druhy, historické epochy a rôzne druhy reality. Preto treba pamätať na "literárny zmysel" jeho textu, na zmysel, aký mu dal cez výrazové prostriedky ľudského autora jeho pôvodný autor – Boh: "Keďže však vo Svätom písme Boh prehovoril prostredníctvom ľudí a ľudským spôsobom, aby vysvetľovateľ Svätého písma dobre pochopil, čo nám chcel Boh povedať, musí pozorne skúmať, čo vlastne mali svätopisci v úmysle vyjadriť a čo Boh uznal za dobré prejaviť ich slovami. Aby sme zistili úmysel svätopisca, treba si okrem iného všímať aj literárne druhy" (DV, čl. 12)."Na počiatku" rozumej na počiatku času, na začiatku Božej činnosti navonok. Predtým nejestvovalo nič, okrem Boha. "Stvoril", hebr. ,bárá', t. j. urobil z ničoho. Sloveso v tejto forme vyjadruje výhradne činnosť Božiu, a to nezávislú od hmoty. "Boh", ktorého nik nestvoril, lebo on má príčinu svojho bytia v sebe samom, je večný. – "Nebo a zem" – tieto slová tu značia svet, vesmír. Slovo "svet" sa totiž v hebrejčine nevyskytuje.

Gn 1,2 - "Zem" tu znamená zemskú prahmotu. O Bohu hovorí Božie zjavenie väčšinou obrazným spôsobom, vlastným človeku tých čias, a potom ľudská reč nemá vyjadrovacie prostriedky, primerané Božej skutočnosti. To platí aj o zvrate "Duch Boží sa vznášal nad vodami", ako prameň poriadku, svetla a krásy.Stvorenie všetkých vecí je dejinnou skutočnosťou; spôsob, ako sa nám podáva, je literárno-umelecký. Ale aj tu badať akúsi prirodzenú následnosť: zachováva sa vzostupný ráz, ako ho vyžaduje prírodná veda. Vrcholom Božieho stvoriteľského činu je človek. Svätopisec nám však nepodáva vedecké vysvetľovanie o vývine sveta, ale vychádza z predstáv, ktoré boli bežné v čase, v ktorom žil, keď sa zem pokladala za stred vesmíru. Zem si predstavovali ako plávajúci ostrov na hlbočinách, ktorý prikrývala ako pologuľa pevná obloha. Na vnútornej časti oblohy boli svetelné zdroje, slnko, mesiac a hviezdy, a na vonkajšej vrchnej časti boli uskladnené vo veľkých struhách vrchné vody, ktoré v čase dažďov prichádzali na zem (Gn 7,11; Ž 148,4 atď.).

Gn 1,4-5 - Tma sa odstraňuje stvorením svetla. Svetlo bolo stvorené v prvý deň, hoci svetelné zdroje zaujmú svoj priestor len vo štvrtý deň. Svetlom sa začína nový poriadok na svete. Aké svetlo má na mysli svätopisec, nevedno. – Boh dáva stvoreným veciam mená. To značí, že všetko, čo stvoril, je v jeho moci a od neho závislé.

Gn 1,6-8 - Boh zapája nespútané vody do svojho diela stvorením "oblohy", ktorá má za úlohu oddeľovať vrchné vody od spodných.

Gn 1,9-10 - Božím zásahom dochádza k rozčleneniu na zemi a k vzniku vegetatívneho života. Pevná zem je oddelená od vôd.

Gn 1,20-24 - Boh je stvoriteľom všetkého tu na zemi. Vývin rodov, že by sa dokonalejšie druhy zvierat vyvíjali z predchádzajúcich jednoduchších, je prírodovedecká teória, o ktorej Biblia nehovorí.

Gn 1,26 - Pri stvorení predchádzajúcich tvorov Boh "povedal, a stalo sa" (3, 6, 9, 11, 14, 20, 24). Pred stvorením človeka predchádza akási úvaha, porada Boha so sebou. Už z toho možno tušiť, aká bude hodnota človeka. Lenže ju bude ešte väčšmi vidno z toho, že človek bude stvorený na obraz Boží. "Urobme človeka na náš obraz" – v množnom čísle môže znamenať slávnostný spôsob Božieho uvažovania, alebo že sa Boh rozhodoval pred celým nebom. – "Na náš obraz" by mohlo znamenať fyzickú podobnosť, aká bola medzi Adamom a jeho synom (5,3), preto sa dodáva "a podľa našej podoby", čo odlišuje človeka od všetkých ostatných živočíchov a predpokladá podobnosť s Bohom v inteligencii, vo vôli, v moci; človek je osoba.

Gn 1,28 - Ako vo v. 22. "požehnáva" Boh zvieratá, tak aj tu "požehnáva" prvých ľudí. Požehnanie sa vzťahuje na ich množenie. Človek a zvieratá dostávajú od Boha moc, aby sa obnovovali a rozmnožovali a takto zachovali natrvalo svoj rod. Boh prepožičiava tu tvorom svoju tvoriteľskú moc. Boh dáva človeku nadvládu nad všetkým tvorstvom a toto je dôsledkom skutočnosti, že človek je obrazom Boha.