výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 48, 1-22

1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim. 2 Dictumque est seni: “ Ecce filius tuus Ioseph venit ad te ”. Qui confortatus sedit in lectulo 3 et ingresso ad se ait: “ Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi 4 et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam". 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7 Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem ”. 8 Videns autem filios eius dixit ad eum: “ Qui sunt isti? ”. 9 Respondit: “ Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco ”. “ Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis! ”. 10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos 11 dixit ad filium suum: “ Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum ”. 12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “ Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, 16 Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram! ”. 17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: “ Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius! ”. 19 Qui renuens ait: “ Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium ”. 20 Benedixitque eis in die illo dicens: “ In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!" ”. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Ioseph filium suum: “ En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ”.

Gn 48, 1-22





Verš 3
et ingresso ad se ait: “ Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi
Gn 17:1 - Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
Gn 35:6 - Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo.

Verš 4
et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam".
Gn 28:3 - Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
Gn 35:11 - Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.

Verš 5
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
Gn 41:50 - Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Gn 46:20 - Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.

Verš 7
Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem ”.
Gn 35:19 - Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.

Verš 15
Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “ Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem,
Heb 11:21 - Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.

Verš 16
Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram! ”.
Gn 31:42 - Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ”.
Gn 32:1 - Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.

Verš 19
Qui renuens ait: “ Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium ”.
Rút 4:11 - Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “ Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!

Verš 20
Benedixitque eis in die illo dicens: “ In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!" ”. Constituitque Ephraim ante Manassen.
Jer 31:20 - Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius ”, ait Dominus.

Verš 22
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ”.
Joz 13:7 - Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse ”.
Joz 16:1 - Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel
Joz 17:1 - Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan.
Joz 24:8 - Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos.

Gn 48,5 - Jakub adoptuje oboch synov Jozefových. Dáva im tie isté práva, ako majú ostatní synovia Jakubovi. Na požehnaní a prísľube z Betelu (35,11–12) majú mať synovia Jozefovi rovnaký podiel ako ostatní synovia Jakubovi. Efraim a Manasses stanú sa praotcami kmeňov a pripadne im rovnaký podiel pri rozdelení Kanaánu.

Gn 48,6 - Jozef mal aj iných synov, tí sa však pripoja k Efraimovi a Manassesovi. Keď Jakub namiesto Jozefa volí za dedičov jeho dvoch synov, tým dáva najavo, že na Jozefa preniesol právo prvorodeného. Jozef vo svojich synoch dostáva dva podiely. A to bolo právo prvorodeného.

Gn 48,7 - Porov. pozn. k 35,16–20.

Gn 48,8 - Jakubov zrak je už slabý, vidí dve postavy, ale už ich nerozoznáva.

Gn 48,13 - Jozef predvádza svojich synov podľa veku, a to tak, aby Jakubova pravá ruka dostala sa na staršieho syna, Manassesa. Pravica značila šťastie a hojnosť a toto všetko mal dostať prvorodený Jozefov.

Gn 48,19 - Mladší Jozefov Efraim v budúcnosti bude viac znamenať v histórii vyvoleného národa ako Manasses, bude to mocný a početný kmeň. Efraimov kmeň dostáva sa na popredné miesto v čase sudcov a po Šalamúnovi je vôbec najmocnejším kmeňom v severnej ríši kráľovstva Efraim!

Gn 48,20 - Požehnanie, ktoré dostávajú synovia Jozefovi, bude príslovečné. Keď niekto bude žehnať svoje potomstvo, bude im žičiť šťastie, ktorým obdaril Boh Efraima a Manassesa.

Gn 48,22 - Podiel, ktorý vyrval Jakub v boji Amorejčanom, nie je pozemok, ktorý kúpil (33,19). Apokryfná kniha Jubileorum v hl. 34 má rozpravu o boji, ktorý viedol Jakub s amorejskými kráľmi v okolí Sichemu, keď jeho synovia boli tu prepadnutí. Mojžiš tu zachytáva podanie o tomto boji. Isteže je to pozemok, podiel v okolí Sichemu; neskoršie tam uložili Jozefove kosti (Ex 13,19 a Joz 24,32).