výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 49, 1-32

1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “ Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. 2 Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! 3 Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! 4 Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. 5 Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. 6 In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. 8 Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. 9 Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? 10 Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium; 11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum; 12 nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. 13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. 14 Issachar asinus fortis, accubans inter caulas 15 vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens. 16 Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. 17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. 18 Salutare tuum exspectabo, Domine! 19 Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. 20 Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales. 21 Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra. 22 Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum. 23 Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula. 24 Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. 25 Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. 26 Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. 27 Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ”. 28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. 29 Et praecepit eis dicens: “ Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; 31 ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ”. 32 Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.

Gn 49, 1-32





Verš 33
Sk 7:15 - et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri;

Verš 3
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore!
Gn 29:32 - Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.

Verš 4
Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum.
Gn 35:22 - Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
1Krn 5:1 - Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,

Verš 6
In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros.
Gn 34:25 - Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,

Verš 7
Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel.
Joz 19:1 - Et egressa est sors secunda fi liorum Simeon per cognatio nes suas; fuitque hereditas
Joz 21:3 - Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum.

Verš 9
Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum?
Nm 24:9 - Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit! ”.
Mi 5:8 - Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.

Verš 10
Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Mt 2:6 - "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel" ”.

Verš 13
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.
Joz 19:10 - Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid

Verš 22
Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum.
1Krn 5:1 - Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,

Verš 23
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.
Gn 50:20 - Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

Verš 30
contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri;
Gn 23:9 - ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”.
Gn 23:16 - Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.

Verš 31
ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ”.
Gn 25:9 - Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
Gn 35:29 - consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
Sk 7:16 - et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.

Gn 49,3 - O význame jednotlivých mien Jakubových synov porov. 29,31 – 30,22. Ruben je Jakubovou silou, prvotina jeho mužskosti, čiže jeho plodnej sily. Ruben, ako prvorodený, mal obsiahnuť plnosť požehnania, ale nestáva sa tak. Stal sa totižto nehodným tejto veľkosti pre svoj mrzký prečin (49,3 n.; 35,21 n.).

Gn 49,5 - Aj Simeon a Lévi, nasledujúci po Rubenovi, sú vytvorení z požehnania prvorodeného, oni sa prehrešili krutosťou voči Sichemským (34,25–31), a tak stratili lásku u svojho otca.

Gn 49,6 - Hoci boli vlastní bratia a hoci takú jednotu preukázali vo svojej ukrutnosti, neujdú trestu, budú od seba oddelení a rozdelení medzi ostatné kmene. Vyplnilo sa to najmä na potomstve Léviho, ktoré nedostalo v Kanaáne ani len vlastný podiel… Potomkovia Simeonovi miznú čoskoro, stanú sa súčasťou Júdovcov.

Gn 49,8 - Júda, štvrtý syn Jakubov, stane sa účastným mimoriadnej milosti a otcovského požehnania; z jeho potomstva sa má narodiť prisľúbený Spasiteľ. Aj Júda zhrešil (38), no neskoršie sa ukázal veľkodušný (38,26); zachraňuje Jozefa od smrti (37,26) a ani za Benjamína sa neváha obetovať (44,18 n.). Júda značí ,pochválený'. Teda v pôvodine je tu slovná hračka: Pochválený, chváliť ťa budú…

Gn 49,10 - Žezlo, doslovne palica, je odznakom panovníckej moci. Vládca ho držiaval medzi kolenami, keď sedel na tróne, inakšie sa oň opieral. Júda bude mať vládu nad ostatnými kmeňmi, nie síce nad všetkými, a to až dotiaľ, kým nepríde ten, ktorého je to žezlo, kým nepríde Mesiáš, kým nepríde ten, ktorého je (žezlo). Júda teda bude mať žezlo ako zástupca toho, koho je žezlo, až dotiaľ, kým si ho sám neprevezme, kým nepríde Kráľ Mesiáš, ktorý má neobmedzené a absolútne kráľovstvo. Toto je okrem Protoevanjelia najstaršie miesto, kde sa v Biblii hovorí o osobnom Mesiášovi.

Gn 49,13 - Proroctvo o Zabulonovi sa tiež vyplnilo. Kmeň Zabulonov osadil sa na severe Palestíny v blízkosti Sidonu a bol neďaleko mora (Joz 19,10–16).

Gn 49,14 - Isacharovi bude prináležať žírna pôda, a tak aj bolo, patrila mu Ezdrelonská nížina a južná Galilea. A pretože cez Ezdrelonskú nížinu viedla obchodná cesta, Isacharovci vypomáhali v doprave. Preto ho Jakub prirovnáva k pracovitému oslovi. Mal z čoho žiť, obchod mu nebol potrebný, dal sa naň však dobrovoľne.

Gn 49,16 - Dan ,sudca' uháji a zaobstará právo svojmu ľudu, svojim príslušníkom. Slovná hračka ako 30,6. Rohatá zmija je piesočná zmija, veľmi jedovatá.

Gn 49,22-26 - O Jozefovi naznačuje Jakub niečo z minulosti, niečo mu predpovedá do budúcnosti. Potomstvo Jozefovo bude vzrastať ako chránený strom, ktorého vetvy prerastú aj záhradnú ohradu. Požehnanie nebies zhora je dážď a rosa. Požehnanie hlbín sú mnohé vodné pramene, ktoré budú na území Jozefovho panstva. Požehnanie pŕs a lona je početné potomstvo a hojnosť zvierat.

Gn 49,27 - Hoci Benjamín bol najmenším kmeňom, splnilo sa na ňom Jakubovo proroctvo. Ukázal sa odvážnym, ako to vysvitá z dejín sudcov a prvého kráľa v Izraeli Šaula (Sdc 3,15 n.; 5,14; 2 Sam 2,15 atď.).

Gn 49,29 - Pozri 25,8.

Gn 49,30 - O jaskyni Makpele porov. 23,9-18.

Gn 49,33 - Tak sa pripojil… pozri 25,8.17; 35,29.