výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 14, 1-24

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium 2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor. 3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis. 4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. 5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim 6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto. 7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. 8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. 10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. 11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; 12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. 13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; 15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci; 16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. 17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. 18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 19 benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram 20 et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. 22 Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, 23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; 24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”.

Gn 14, 1-24





Verš 18
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
Heb 7:1 - Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,

Verš 5
Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim
Gn 15:20 - et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque
Dt 2:10 - — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim;

Verš 13
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Gn 13:18 - Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.

Gn 14,5-7 - Trestná výprava šla z Mezopotámie cez Damask, cez Bášan na juh, cez Moabsko, popri vrchoch Seiru, južne od Mŕtveho mora až ku zálivu Elatskému. Potom sa obrátila na sever a tam sa stretla v údolí Sidim s odporom piatich kanaánskych kráľov. Cieľom výpravy nebolo potrestanie piatich nepatrných kniežat, ale utuženie moci v krajoch západne od Jordána.

Gn 14,17-24 - Údolie Save treba hľadať niekde v blízkosti Jeruzalema. Melchizedech – kráľ spravodlivosti (Hebr 7,2) – bol kráľom Salema, čiže Jeruzalema-Urusalima (Ž 76,3; 110,4). Skutočnosť, že kráľ je aj kňazom, neprekvapuje, veď tak to bolo skoro u všetkých starých národov. V Egypte bol faraón najvyšším kňazom, ostatní kňazi ho len zastupovali, podobne to bolo aj u Sumerov, Babyloncov a Asýrčanov, ktorých králi mali tiež titul "kňaza". Melchizedech je však kňazom Boha Najvyššieho, teda Boha, v ktorého verí Abram; a Abram veril v jediného Boha. Melchizedech je záhadnou osobou, kňaz a kráľ, predobraz Mesiáša, ktorý sa v Písme menuje aj "kňazom naveky podľa radu Melchizedechovho" (Hebr 5,6). Melchizedechov kmeň aspoň čiastočne si zachoval vieru v pravého Boha. Tomuto kráľovi a kňazovi, ktorého rodokmeň, počiatok a koniec života Písmo neudáva, sám Abram dáva desiatky z vojnovej koristi a prijíma od neho požehnanie. Abram osobne neobetuje Bohu, hoci prináležalo by sa poďakovať za skvelé víťazstvo. Inokedy videli sme Abrama obetovať (12,7.8; 13,18), teraz túto úlohu prenecháva Melchizedechovi. Toto všetko naznačuje, že Abram Melchizedecha uznával za kňaza Najvyššieho (hebr. Eljon). Melchizedech je jedným z najkrajších predobrazov Mesiáša, ktorý priniesol obetu svojho tela a svojej krvi a nekrvavým spôsobom ju denne prináša pod spôsobom chleba a vína. Chlieb a víno, čo obetoval Melchizedech, sú predobrazom Najsv. Sviatosti oltárnej. O tom, či Melchizedech naozaj obetoval chlieb a víno, nemožno pochybovať (Ž 110,4; Hebr 5 – 7 a sv. Otcovia).