výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 23, 1-20

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis 2 et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: 4 “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. 5 Responderunt filii Heth dicentes: 6 “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”. 7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, 8 dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, 9 ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”. 10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: 11 “Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”. 12 Adoravit Abraham coram populo terrae 13 et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”. 14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei: 15 “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”. 16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. 17 Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, 18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius. 19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan. 20 Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.

Gn 23, 1-20





Verš 16
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
Gn 50:13 - et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.

Verš 17
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
Sk 7:16 - et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.

Verš 4
“Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.
Sk 7:5 - et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.

Gn 23,5 - O Hetejcoch sa donedávna veľa nevedelo, a preto viacerí popierali, že by boli v Abrahámovom čase osadení v Hebrone. Dnes už vieme zaručene, že okolo roku 2000 pred Kr. tento kmeň bol v Palestíne roztratený po celej jej dĺžke až ku hraniciam Egypta. Moderné vykopávky tento náhľad potvrdili s veľkou presnosťou.

Gn 23,10 - "Tých, čo prišli k bráne mesta": pri mestskej bráne sa konali porady a súdy; myslí sa tu teda na obyvateľov, ktorí pri bráne zasadali a vybavovali verejné záležitosti.

Gn 23,16 - O šekli pozri poznámku k 20,2–18. Dnes jaskyňa, v ktorej je pochovaná Sára s Abrahámom, je pod mešitou východne od Hebrona. Do nej je prísne zakázaný prístup všetkým, čo nie sú mohamedánmi. Tým, že Abrahám kúpil pre seba a svoju ženu hrobku v cudzej zemi, dal najavo, že je presvedčený o Božej vernosti, ktorý mu túto krajinu prisľúbil. A krajina sa stala vlastníctvom jeho potomkov.