výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 12, 1-20

1 Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. 2 Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. 3 Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”. 4 Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. 5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. 6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. 7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. 8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. 9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb. 10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. 11 Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier 12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt. 13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”. 14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, 15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis. 16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. 17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. 18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? 19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”. 20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.

Gn 12, 1-20





Verš 1
Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.
Sk 7:3 - et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”.
Heb 11:8 - Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret.

Verš 3
Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 18:18 - cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Sk 3:25 - Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.
Gal 3:8 - Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.

Verš 5
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
Sk 7:4 - Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis;

Verš 6
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
Gn 10:18 - et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
Gn 13:7 - Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.

Verš 7
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 17:8 - Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
Gn 24:7 - Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.

Verš 13
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”.
Gn 20:12 - Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
Gn 26:7 - Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: “Soror mea est”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

Verš 17
Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
Ž 105:14 - non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges:

Gn 12,1-3 - Ťažko rozhodnúť, či povolanie, ktoré sa popisuje v týchto veršoch, stalo sa v Harane alebo už v Ure. Podľa Sk 7,2 tieto slová povedal Boh Abramovi v Ure; v našom kontexte skorej patria do času, keď Abram už bol v Harane a keď mu už otec zomrel. Vec možno chápať aj tak, že svätopisec najprv dokončil rozpravu o ceste a potom uvádza slová povolania, ale nemožno vylúčiť ani opakovanie povolania Abrama: prvý raz v Ure a druhý raz v Harane.Pre Abrama a jeho rodinu nebolo ľahko opustiť vlastnú krajinu. Má ísť do neznámej krajiny, do krajiny, ktorá nebude hneď jeho, ale len v neskorších pokoleniach. Má teda zameniť isté za neisté a neznáme. V jeho poslušnosti možno vidieť živú vieru v slová Božie (Hebr 11,8). "V tebe budú požehnané všetky pokolenia zeme" porov. Gn 22,18; Gal 3,6-18.

Gn 12,4-7 - Abram odišiel aj z Haranu. Karavána tiahla od severovýchodu k Damasku a odtiaľ popri Genezaretskom jazere na juh k Sichemu. Terebint Moreho – dub vidiaceho alebo veštca. Pravdepodobne pod týmto košatým terebintom bolo nejaké bohoslužobné miesto kanaánskych modloslužobníkov. Vari z pohybu listov a ich šumotu vyvodzoval budúce príbehy. Je známe, že v Kanaáne bolo veľa posvätných stromov, celé háje. Izraeliti ich pálili, ale zavše aj oni odpadli k modloslužbe a uctievali v týchto hájoch Bála a Aštartu.

Gn 12,8-9 - Od Sichemu tiahol Abram na juh. Betel sa v časoch Abramových volal Luza; tu sa uvádza pod známejším menom z časov Jakubových (Gn 28,19). Negeb, južný kraj alebo juh, je vlastným pomenovaním najjužnejšej čiastky Palestíny.

Gn 12,13 - Abram zamlčal, že Sára je jeho ženou. Hovoril však aj pravdu, keď vravel, že je jeho sestrou (20,12), a konal podľa stupňa morálky svojho veku, keď svedomie neodsudzovalo každú lož a keď sa život muža hodnotil viac ako česť ženy. Svä topiscovi tu záleží hlavne na tom, aby ukázal, ako Boh uchránil čistotu matky budúceho vyvoleného národa.