výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 16, 1-16

1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. 5 Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. 6 Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. 7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur, 8 dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”. 9 Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ”. 10 Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”. 11 Et dixit ei angelus Domini: “ Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12 Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”. 13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”. 14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad. 15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. 16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.

Gn 16, 1-16





Verš 12
Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.
Gn 25:18 - Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.

Verš 14
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
Gn 24:62 - Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
Gn 25:11 - Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.

Verš 15
Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
Gal 4:22 - Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.

Gn 16,1-7 - Podľa platných zákonov v Chaldejsku a neskoršie aj v Izraeli žena, ktorá bola bezdetná, mohla dať svoju otrokyňu mužovi a deti, ktoré sa z nej narodili, považovali sa za zákonité potomstvo panej.

Gn 16,8-11 - Pánov anjel – tieto slová označujú niekedy samého Boha, ktorý sa zjavuje vo viditeľnej podobe (Gn 16,13; 18,1 n.; Ex 3,2 n.), inokedy anjela, posla Božieho. Zmysel výroku treba vždy určiť zo súvislosti textu. V tomto prípade je jasné, že označuje Boha. – Izmael ,Boh vyslyší' (,El Boh' ,jišma' ,počuje, slyší'). Boh vypočul Agar a pomohol jej v ťažkostiach a utrpení (v. 6).

Gn 16,12 - O Izmaelovi predpovedá Boh, že "bude to človek ako divý osol" (Vulgáta slovo osol vynecháva). Prirovnanie je prevzaté zo života beduínskeho, aký život viedol Abram a jeho najbližší potomci. Povahy bude neskrotnej, milovať bude slobodu a kočovnícky život. Arabskí beduíni dodnes považujú Izmaela za svojho praotca.