výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 17, 1-27

1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. 2 Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. 3 Cecidit Abram pronus in faciem. 4 Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, 5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. 6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur. 7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. 8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. 9 Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. 10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. 13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”. 15 Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. 16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. 17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. 18 Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. 19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. 20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. 22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. 23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. 24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; 25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.

Gn 17, 1-27





Verš 1
Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
Gn 5:22 - Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.

Verš 2
Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”.
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Ex 2:24 - Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;
Ex 6:5 - Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
Lv 26:42 - Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero,
Gn 12:2 - Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem.
Gn 13:16 - faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
Gn 15:5 - Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.

Verš 4
Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
Rim 4:17 - sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;

Verš 6
Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
Mt 1:6 - Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,

Verš 7
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;

Verš 8
Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Dt 1:8 - En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.

Verš 11
et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
Sk 7:8 - Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
Rim 4:11 - et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,

Verš 12
Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
Lv 12:3 - et die octavo circumcidetur infantulus;
Lk 2:21 - Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

Verš 19
Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
Gn 18:10 - Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.

Verš 20
Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Gn 16:10 - Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
Gn 25:12 - Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
Gn 25:16 - Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.

Verš 21
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.

Gn 17,1-8 - Všemohúci Boh, hebr. ,El-Šaddaj', označuje Boha, ktorý sám sebe stačí a ktorý môže všetko (Ex 6,2). Boh pripomína svoju zmluvu, ale už aj od Abrama žiada okrem dokonalého života a vernosti – chodievaj predo mnou – obriezku, ktorá bude vonkajším znakom zmluvy. Obriezka sama nie je zmluvou, ale len znakom. – Boh mení Abramovo meno na Abrahám – otec množstva. Aj táto zmena je znakom, že Boh svoje prisľúbenie o Abrahámovom potomstve splní.

Gn 17,9-14 - Obriezka jestvovala už pred Abrahámom. Teraz dostáva iný zmysel (Ex 4,25; Joz 5,2), náboženský charakter. V Izraeli od čias Abrahámových bola vonkajším znakom zmluvy medzi Bohom a Izraelitmi, mala pripomínať povinnosti a záväzky, ktoré mali Izraeliti voči Bohu a bola upamätovaním na vyvolenie Božie: z potomstva Abrahámovho narodí sa Mesiáš. Len tí budú účastní na požehnaní Božom, čo budú mať obriezku, len tí budú vlastníkmi zasľúbenej zeme, čo budú nosiť toto viditeľné znamenie – ostatní budú vytvorení, vyobcovaní spomedzi Božieho ľudu. Obriezka sama v sebe bola len znamením, teda nespôsobovala sama zo seba ospravedlnenie, no povzbudzovala človeka na vzbudenie viery, nádeje a lásky k Bohu, oživovala nádej v budúceho Mesiáša. Takto obriezka bola predobrazom sviatosti krstu (Kol 2,11). Obriezkou sa stával starozákonný človek členom Božieho ľudu a krstom sa stávame členmi kráľovstva Kristovho, sv. Cirkvi. Boh pozdvihuje známy obrad na nové označenie, ako to bolo pri zmluve s Noemom: dúhu dal na znamenie, že viac nebude potopy, tak tu obriezku (poznali ju Edomčania, Amončania, Moabčania, Arabi, ba aj Egypťania) nariaďuje nosiť ako znamenie svojej zmluvy s Abrahámom a jeho potomstvom, a takto sa aj obriezka stáva jednou z podmienok zmluvy. Obriezku vykonával obyčajne otec rodiny, neskoršie osobitný skúsený muž, ktorého volali mohel. Robili ju ostrým kamenným nožom.

Gn 17,15 - Boh mení aj meno Saraiino. Doteraz sa volala Sarai (t. j. Pani moja, Kráľovná moja), nabudúce jej meno bude len Sára, t. j. Pani, Kráľovná, lebo bude matkou vyvoleného národa a matkou mnohých kniežat a kráľov (6.16). Táto zmena je teda obdobná so zmenou mena Abrahámovho. Mená budú označovať splnenie Božieho prísľubu.

Gn 17,16-22 - Boh udáva dôvod, prečo zmenil meno Saraiino, a spolu zvestuje Abrahámovi, že prisľúbený dedič bude syn, ktorého mu porodí Sára (15, 4). Abrahámov smiech je alúziou na Izákovo meno. Bola to teda veľká skúška Abrahámovej viery. Požehnania nebudú patriť Izmaelovi, ale Izákovi, ktorý bude dedičom Božích prísľubov.