výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 5, 1-32

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. 3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. 5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. 10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. 11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est. 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. 19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. 20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. 22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. 27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. 32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.

Gn 5, 1-32





Verš 1
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Gn 1:26 - Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
Gn 9:6 - Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
1Kor 11:7 - Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.

Verš 2
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
Gn 1:26 - Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
Mt 19:4 - Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos
Mk 10:6 - Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.

Verš 4
Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
1Krn 1:1 - Adam, Seth, Enos,

Verš 6
Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
Gn 4:26 - Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.

Verš 9
Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
1Krn 1:2 - Cainan, Malaleel, Iared,

Verš 18
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
1Krn 1:3 - Henoch, Ma thusala, Lamech,

Verš 21
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
Júd 1:14 - Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Verš 22
Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
Heb 11:5 - Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.

Verš 24
ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
2Kr 2:11 - Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.
Heb 11:5 - Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.

Gn 5,1 - "Zoznam", hebr. séfer, značí síce v prvom rade ,knihu', ale aj akýkoľvek ,menší spis, záznam', teda aj ,zoznam'.

Gn 5,2-32 - V rodostrome Setitovcov od Adama až po Lamecha, otca Noemovho, je desať generácií. Udané sú roky tých mužov, čo predstavovali jednotlivé generácie. Na prvý pohľad by sa teda zdalo, že ľahko možno určiť čas od stvorenia sveta do potopy sveta, od Adama po Noema. Stačilo by sčítať celkové roky desiatich predstaviteľov spomenutých generácii a došli by sme k presnému poznaniu času od stvorenia prvého človeka až po potopu sveta. Treba si však uvedomiť, že svätopiscovi nešlo tak o určenie času, o chronológiu, ako skôr o to, aby poukázal na pôvod jednotlivých rodín od Adama po Noema, potom od Noema po Abraháma a napokon od Abraháma po Jakuba a izraelský národ; v tomto národe sa vyplní protoevanjelium, ktoré sa medzičasom znova a znova prísľubom Božím potvrdzuje. Na dokázanie tohto faktu stačí uviesť, že v Svätom písme sú genealógie na niektorých miestach neúplné, nezhodujú sa ani v menách (Mt 1,8 n.; 1 Krn 3,10 n. atď.). Preto právom možno predpokladať, že v rodostrome sú vynechané niektoré generácie, ako keby v reťazi vypadli niektoré ohnivká. – O mimoriadne dlhom veku patriarchov možno povedať iba toľko, že ho nachádzame len v najstaršej vrstve Pentateuchu, kde sa s obľubou narába so symbolickými číslami, ktoré my už dnes nerozriešime. Babylonské záznamy uvádzajú pri starých kráľoch ešte oveľa vyšší vek.

Gn 5,21-24 - Henoch sa líši od ostatných patriarchov tým, že jeho život je znateľne kratší, počet jeho rokov sa dokonale zhoduje s počtom dní slnečného roku, Písmo o ňom hovorí, že "chodil s Bohom", ako neskôr o Noemovi a "Boh ho vzal", ako Eliáša. Preto je veľkou postavou židovskej tradície, ktorá ho stavia za príklad svojej nábožnosti.