výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 2, 1-25

1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. 2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. 3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. 4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum 5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, 6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae 7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. 8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. 10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; 12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus. 13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae. 14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. 15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; 16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede; 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”. 18 Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; 22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. 23 Dixitque Adam: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec”. 24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. 25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.

Gn 2, 1-25





Verš 2
Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
Ex 20:11 - Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
Ex 31:17 - inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”.
Dt 5:14 - Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
Heb 4:4 - Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”;

Verš 7
tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
1Kor 15:47 - Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.
1Kor 15:45 - Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.

Verš 9
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
Zjv 2:7 - Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.

Verš 22
et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
1Kor 11:8 - Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;

Verš 23
Dixitque Adam: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec”.
Mal 2:14 - et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
Ef 5:30 - quia membra sumus corporis eius.

Verš 24
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
Mt 19:5 - et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
Mk 10:7 - Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,
Ef 5:31 - Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
1Kor 6:16 - An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
Ef 5:28 - Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

Verš 25
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
Gn 3:7 - Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.

Gn 2,3 - Šesť biblických dní je šesť časových rozpätí. Deň je ohraničený večerom a ránom. Biblický deň sa teda začína ráno a končí sa opäť ráno. Avšak toto ohraničenie jednotlivých diel Božích dňami je úmyselne volené, lebo svätopisec šiestimi dňami Božej práce chce dať príklad svojim súkmeňovcom, aby šesť dní pracovali a v siedmy odpočívali a zasvätili ho: "Spomni na sobotňajší deň, aby si ho zasvätil" (Ex 20,8–11).

Gn 2,4 - Úsek 2,4b – 3,24 obsahuje správu Jahvistického prameňa-dokumentu o stvorení človeka, ktorú autor Gn prikladá k prvej správe o stvorení sveta a človeka. Podľa tejto správy sa zdá, akoby bol človek prvým Božím dielom na zemi, čím sa chce zrejme vyzdvihnúť, že je hlavou stvorení.

Gn 2,7 - "Pán utvoril z hliny človeka (ha'adám)": zem ('adámáh). Teda už v mene človeka - Adama je označená látka, z ktorej pochádza ľudské telo. Tým sa chce naznačiť, že telo človeka je z tej istej zeme ako telo zvierat a že je smrteľné. "A vdýchol do jeho nozdier dych života", oživovacieho ducha. Toto druhé teda, čo robí človeka človekom, je duša, stvorená bezprostredne od Boha. A dušou človek predčí všetko viditeľné tvorstvo, dušou, ktorou sa človek pripodobňuje Bohu. Preto duša je viac než telo a výraz "tak sa stal človek živou bytosťou" (Gn 2,7) znie v hebrejskom origináli "tak sa stal človek živou dušou".

Gn 2,8 - Eden je meno krajiny a označuje úrodnú zem. Táto krajina bola vzhľadom na svätopisca na východ. "Pán vysadil v Edene raj", raj je teda záhradou, a takto sa aj v Písme volá: záhrada Pánova (Iz 51,3) alebo záhrada Božia (Ez 28,13; 31,8); je čiastkou krajiny Eden.

Gn 2,9 - "Strom života" je symbol nesmrteľnosti. Druhý strom, čo bol tiež v strede raja (3,3), bol "strom poznania dobra a zla"; nemá však meno od toho, že by v sebe mal niečo dobrého alebo zlého, ani preto, že by jeho ovocie obohatilo vedomosti človeka. Svoje meno má odtiaľ, že toto poznanie je Božím privilégiom.

Gn 2,10-14 - Kraje a rieky, ktorými svätopisec určuje polohu raja, dnes ťažko s istotou overiť alebo stotožniť. Dve rieky sú všeobecne známe: Hidekel, čiže Tigris, a Perát, čiže Eufrat. Teda v tomto prípade raj by bol v krajoch Arménie, na juh od Kaspického mora. Tam, kde pramenia tieto dve rieky. Rieky Pišon a Gihon a krajinu Havilah nemožno geograficky určiť. Kuš je asi kraj na východ od Babylonie. – Bdélium je príjemne voňajúca živica, vytekajúca zo stromu, ktorý sa vyskytuje v Arábii, Indii, Médii a Babylonsku. Stuhnuté kvapky bdélia sú vzácnym kadidlom.

Gn 2,16 - Boh všetky mimoprirodzené prednosti človeka viaže na poslušnosť človeka voči Bohu. Teda "strom poznania dobra a zla" je tu skúšobným kameňom prvých ľudí. Kedykoľvek by prekročili príkaz poslušnosti a jedli by zo stromu, odníme sa im dar nesmrteľnosti.

Gn 2,22 - "Z rebra, ktoré vybral Adamovi…, utvoril ženu" je obrazné vyjadrenie vzťahu, ktorý spája muža a ženu… Boh stvoril ženu z čiastky Adama, z rebra, ktoré je blízko srdca.

Gn 2,23 - "Mäso z môjho mäsa", lebo hebrejčina nepozná slovo "telo". – "Bude sa volať mužena, lebo je vzatá z muža." Slovenský preklad sa usiluje zachovať slovnú hračku, ktorá je v hebrejčine výraznejšia (muž = išš, žena = iššah).