výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 38, 1-30

1 Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. 2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her. 4 Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan. 5 Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum. 6 Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar. 7 Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. 8 Dixit ergo Iudas ad Onan: “ Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ”. 9 Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. 10 Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat. 11 Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: “ Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus ”. Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. 12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam. 13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves. 14 Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15 Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum. 16 Declinansque ad eam in via ait: “ Veni, coeam tecum ”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “ Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? ”, 17 dixit: “ Mittam tibi haedum de gregibus ”. Rursum illa dicente: “ Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum ”, 18 ait Iudas: “ Quid vis tibi pro arrabone dari? ”. Respondit: “ Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes ”. Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit 19 et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. 20 Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, 21 interrogavit homines loci illius: “ Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ”. Respondentibus cunctis: “ Non fuit in loco isto meretrix ”, 22 reversus est ad Iudam et dixit ei: “ Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ”. 23 Ait Iudas: “ Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ”. 24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “ Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ”. Dixitque Iudas: “ Producite eam, ut comburatur ”. 25 Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “ De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus ”. 26 Qui, agnitis pignoribus, ait: “ Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo ”. Attamen ultra non cognovit illam. 27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: 28 “ Iste egressus est prior ”. 29 Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “ Qualem rupisti tibi rupturam? ”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). 30 Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis).

Gn 38, 1-30





Verš 2
Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam.
1Krn 2:3 - Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.

Verš 27
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
1Krn 2:4 - Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.

Verš 5
Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum.
Nm 26:20 - Fueruntque filii Iudae per cognationes suas: Sela, a quo familia Selanitarum; Phares, a quo familia Pharesitarum; Zara, a quo familia Zaraitarum.

Verš 29
Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “ Qualem rupisti tibi rupturam? ”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).
Mt 1:3 - Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,

Gn 38,6-10 - Tamar značí palmu. – U Izraelitov platil tzv. levirátny zákon (lat. levir - švagor), podľa ktorého, ak zomrel ženatý muž, a nezanechal potomstvo, mal si pozostalú vdovu, teda švagrinú, vziať najbližší príbuzný nebohého manžela a prvý syn z tohto manželstva bol zákonitým potomkom zomrelého. Júda sa previnil tým, že sa vyhýbal tejto povinnosti. Onan sa previnil predovšetkým tým, že zo sebectva odmietal splniť hebrejský levirátny zákon. Júda tým, že sa vyhýbal tejto povinnosti a nedal Tamare svojho syna Selu.

Gn 38,12-26 - V Kanaáne jestvovala modloslužba, pri ktorej uctievali bohov (Aštartu) "obetovaním sa", nemravným obcovaním. Také ženy sa volali kedeš - zasvätené; miesto "zasvätená" prekladáme "neviestka". Tak Tamar ako Júda prehrešili sa ťažko a ich konanie Písmo dáva nám na výstrahu. Tamarino konanie však ospravedlňuje, že ju nehnala žiadostivosť, ale túžba zaistiť svojmu nebohému manželovi potomka. Preto ju Júda nazýva spravodlivou a jej potomstvo ju velebí (Rút 4,12).

Gn 38,29 - Fáres (hebr. Peres) značí trhlinu, pretrhnutie. Teda: Prečo si pretrhol blanu a tak si sa zmocnil práva prvorodeného? Zara (Zerach) značí ,zažiaril, zasvietil'. Príhoda má istú obdobu s Ezauom a Jakubom.