výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 22, 1-24

1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”. 2 Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”. 3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. 4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul 5 dixitque ad pueros suos: “Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos”. 6 Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, 7 dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. 8 Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”. Pergebant ambo pariter; 9 et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum 10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum. 11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. 12 Dixitque: “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me”. 13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. 14 Appellavitque nomen loci illius: “Dominus videt”. Unde usque hodie dicitur: “In monte Dominus videtur”. 15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit: 16 “Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, 17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”. 19 Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee. 20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21 Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram 22 et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph 23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.

Gn 22, 1-24





Verš 16
“Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
Lk 1:73 - iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
Heb 6:13 - Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum

Verš 9
et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
Jak 2:21 - Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?

Verš 2
Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”.
Heb 11:17 - Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,

Verš 18
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 18:18 - cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Sk 3:25 - Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.
Gal 3:8 - Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.

Verš 17
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Gn 24:60 - imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: “Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!”.

Gn 22,1 - Boh je neobmedzeným Pánom ľudského života. Preto môže požadovať od človeka aj obetu života. Avšak svätopisec hneď pripomína, že i keď Abrahám dostal príkaz obetovať to, od čoho závisel jeho život, to, čo bolo jeho útechou a v čom sa mali splniť Božie prísľuby, bolo to len kvôli tomu, aby Abraháma vyskúšal. Boh nežiada obetu jediného syna, ale žiada od Abraháma odhodlanie aj na takúto obetu. A tak Abrahám dokázal svoju bezhraničnú lásku k Bohu, čím sa stal naveky príkladom dôvery a poslušnosti oproti Bohu.

Gn 22,2 - Morja-Mórfjáh ,zjavenie sa Pána', ,videnie Pána'. Krajina Morja je okolie Jeruzalema. A miesto, kde mal Abrahám obetovať, považuje sa všeobecne za totožné s tým, kde neskoršie vystavil Šalamún Pánovi chrám (2 Krn 3,1). Zápalná obeta, ináč niekedy zvaná aj celopal, značí, že sa celá obeta spálila.

Gn 22,5 - Sluhovia nemali byť svedkami obety. Abrahám vo svojej poslušnosti a dôvere vie, že Boh zachová svoje prísľuby, ktoré urobil o Izákovi (21,12), nevie však, ako to Boh uskutoční. Presvedčený je však, že Pán môže svojou mocou aj mŕtveho vzkriesiť (Hebr 11,19). Preto hovorí sluhom: … a vrátime sa.

Gn 22,6-10 - Izák je predobrazom Ježiša Krista, nesúceho kríž na Kalváriu, a Abrahám je obrazom Večného Otca, ktorý z lásky bude obetovať svojho jednorodeného Syna. Abrahám vykonal v duchu obetu svojho syna.

Gn 22,14 - "Pán vidí" vo význame Pán sa postará. Pán vidí tieseň a trápenie duše a postará sa, aby ju odstránil a ubiedenému pomohol. U Abraháma sa to stalo tým, že Boh si obstaral náhradnú obetu za Izáka (v. 8). Na pamiatku viery v podobe Abrahámovej dôvery voči Bohu vzniklo potom príslovie: Na vŕšku Pán uvidí, t. j. Pán sa v biede a trápení postará.

Gn 22,20-24 - Rozprava o potomstve Nachorovom pripravuje rozprávanie o ceste Abrahámovho sluhu do severnej Mezopotámie, aby odtiaľ priviedol pre Izáka ženu.