výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 1, 1-14

1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, 2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; 3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”? 6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”. 7 Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”; 8 ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. 9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ” 10 et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, 12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?

Heb 1, 1-14





Verš 2
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
Mt 21:38 - Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.
Gn 1:3 - Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Jn 1:3 - Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

Verš 3
qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
2Kor 4:4 - in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Flp 2:6 - qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
Kol 1:15 - qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,

Verš 4
tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
Flp 2:9 - Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,

Verš 5
Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?
Ž 2:7 - Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Sk 13:33 - quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
Heb 5:5 - Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ”;
2Sam 7:14 - Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
1Krn 22:10 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.

Verš 6
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”.
Ž 97:7 - Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.

Verš 7
Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”;
Ž 104:4 - Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem.

Verš 8
ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.
Ž 45:6 - sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.

Verš 10
et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Ž 102:25 - ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.

Verš 11
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,
Iz 51:6 - Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
2Pt 3:7 - caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
2Pt 3:10 - Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.

Verš 13
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
Sk 2:34 - Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
1Kor 15:25 - Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Ef 1:20 - quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Heb 10:12 - Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,

Hebr 1,1-4 - V rytmickom úvode, ktorý v pôvodine tvorí jedinú vetu, svätopisec oznamuje ústrednú tému listu: Chce dokázať, že osoba Božieho Syna a jeho vykupiteľské dielo je cieľom a korunou Starého zákona, ktorý je len prípravou na Nový zákon a jeho slabým obrazom. Tam Boh zvestoval ľuďom svoje zjavenie nepriamo, prostredníctvom prorokov, tu však priamo, skrze svojho Syna, ktorý je s ním tej istej podstaty – prirodzenosti (= obraz jeho podstaty) a ktorý je stvoriteľom, udržiavateľom a zvrchovaným pánom (= dedičom) vesmíru. Porov. 2 Kor 4, 4; Kol 1, 15 n.; Jn 14, 9.

Hebr 1,2 - "Dedič všetkého" – Boží Syn, ktorý ako Boh je od večnosti pánom všetkého, je aj ako človek ustanovený za dediča a pána všetkého. V ňom sa definitívne splnili prisľúbenia dané praotcom. On je potomkom patriarchov (Gn 15, 3–4; Sir 44, 21; Rim 4, 13) a Dávida (Ž 2, 8); jemu bolo prisľúbené univerzálne kráľovstvo (porov. Dan 2, 44; 7, 14).

Hebr 1,3 - "Zasadol po pravici" – dostal ako človek účasť na Božej moci a vonkajšej sláve Božej veleby a tým aj oslavu svojej ľudskej prirodzenosti (porov. Sk 7, 55).

Hebr 1,4 - "Vznešenejšie meno zdedil" – "Meno" určuje hodnosť osoby a jej postavenie vzhľadom na iných. Aby vynikla hodnosť osoby Ježiša Krista, svätopisec ho porovnáva s anjelmi, ktorí sa v tom čase pokladali za najmocnejšie bytosti vzhľadom na spásu ľudí.

Hebr 1,5-14 - Svätopisec viacerými starozákonnými výrokmi dokazuje, že prisľúbený Mesiáš nie je jednoduchý človek, lebo je vznešenejší od všetkých anjelov. Je Božím Synom (Ž 2, 7) a anjeli sa mu musia klaňať ako svojmu zvrchovanému Pánovi (Ž 97, 8). Má účasť na kráľovskej moci Boha Otca (Ž 45, 5 n.). On je večný, nemeniaci sa a všemohúci Pán vesmíru (Ž 102, 26–28). Boh mu ako rovnému dáva podiel na svojej moci a podrobuje mu všetkých nepriateľov (Ž 110, 1).

Hebr 1,5 - Ž 2, 7; 2 Sam 7, 14. – "Dnes", t. j. od večnosti; u Boha niet nijakej minulosti ani budúcnosti, ale stále trvanie, ustavičná prítomnosť. Splodil ho duchovne, tým, že sám seba od večnosti čo najdokonalejšie poznáva a tomu poznaniu dáva výraz – je ním Božie Slovo.

Hebr 1,6 - Ž 97, 7.

Hebr 1,7 - Ž 104, 4. Slová sú zo žalmu podľa gréckeho alexandrijského prekladu nazývaného Septuaginta, s čím sa zrovnáva i Vulgáta. Nimi svätopisec upozorňuje, že anjeli, čiže posli, sú služobní duchovia, ktorých Boh používa na svoju službu a ktorí rýchle ako vietor a so zápalom ako oheň konajú a oznamujú Božiu vôľu.

Hebr 1,8-9 - Ž 45, 7–8.

Hebr 1,10-12 - Ž 101, 26–28.

Hebr 1,14 - Podľa autora slávou anjelov je, že s láskou pomáhajú ľuďom na ceste spásy, a tak spolupracujú na rozvoji Božieho kráľovstva.