výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 13, 1-25

1 Caritas fraternitatis maneat. 2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. 3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. 4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. 5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”, 6 ita ut confidenter dicamus: “ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”. 7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula! 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes; 14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. 16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. 17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. 18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos. 24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt. 25 Gratia cum omnibus vobis.

Heb 13, 1-25





Verš 1
Caritas fraternitatis maneat.
Rim 12:10 - caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
Ef 4:3 - solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
1Pt 1:22 - Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
1Pt 2:17 - Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;

Verš 2
Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
Rim 12:13 - necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
1Pt 4:9 - hospitales invicem sine murmuratione;
Gn 18:1 - Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Gn 19:1 - Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram

Verš 3
Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.
Mt 25:36 - nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.

Verš 5
Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,
Ex 23:8 - Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
Dt 16:19 - Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
Prís 15:16 - Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.
Flp 4:11 - Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
1Tim 6:6 - Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
1Tim 6:8 - habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
Dt 31:6 - Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ”.
Dt 31:8 - Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ”.
Joz 1:5 - Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te.
1Krn 28:20 - Dixit quoque David Salomoni filio suo: “ Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.

Verš 6
ita ut confidenter dicamus: “ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”.
Ž 56:4 - In quacumque die timebo, ego in te sperabo.
Ž 118:6 - Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi homo.

Verš 7
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Heb 13:17 - Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.

Verš 9
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
Jer 29:8 - Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
Mt 24:4 - Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Rim 16:17 - Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
Ef 4:14 - ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Kol 2:16 - Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
2Sol 2:2 - ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
2Tim 4:3 - Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Rim 14:17 - Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;

Verš 11
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Ex 29:14 - carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Lv 4:21 - Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.
Lv 6:30 -
Lv 16:27 - Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
Nm 19:3 - Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius;

Verš 12
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Jn 19:17 - Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,

Verš 14
non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Flp 3:20 - Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,

Verš 15
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
Oz 14:2 - Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

Verš 16
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
Flp 4:18 - Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

Verš 17
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
Flp 2:29 - Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
1Sol 5:12 - Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
1Tim 5:17 - Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
Ez 3:18 - Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Ez 33:8 - Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.

Verš 20
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
Iz 40:11 - Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Jn 10:11 - Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
1Pt 5:4 - Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.

Verš 21
aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
2Kor 3:5 - Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
Flp 2:13 - Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.

Hebr 13,2 - Porov. Gn 18, 1; 19, 2–3.

Hebr 13,5 - Porov. Dt. 31, 6.

Hebr 13,6 - Ž 118, 6.

Hebr 13,10 - Kresťanský oltár nie je prístupný tým, čo vykonávajú levitskú bohoslužbu. Nevedno, či sa tu myslí na eucharistickú obetu, alebo skôr na obetu kríža (porov. 13, 11–12).

Hebr 13,11 - Porov. Lv 16, 27.

Hebr 13,15 - Porov. Ž 50, 14. 23.

Hebr 13,23 - Okolnosti, ktoré tu autor uvádza, sú neznáme.

Hebr 13,24 - "Tí, čo sú z Itálie," nemuseli byť obyvatelia Itálie; mohla to byť skupina Italov, čo sa usadili v niektorej rímskej provincii.