výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 11, 1-40

1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium. 2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores. 3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. 4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. 5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. 6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. 7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. 8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. 9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; 10 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. 11 Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; 12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. 13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; 14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. 15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; 16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, 18 ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”, 19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. 21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. 22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. 23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. 24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, 25 magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem, 26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. 27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. 30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem. 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. 32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, 33 qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, 34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; 36 alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; 37 lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, 38 quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. 39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.

Heb 11, 1-40





Verš 3
Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Jn 1:10 - In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
Rim 4:17 - sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
Kol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

Verš 4
Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
Gn 4:4 - Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
Mt 23:35 - ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.

Verš 5
Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.
Gn 5:24 - ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.

Verš 7
Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
Gn 6:13 - dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.

Verš 8
Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret.
Gn 12:4 - Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.

Verš 11
Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
Gn 17:19 - Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Lk 1:36 - Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,

Verš 12
propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
Gn 15:5 - Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
Gn 22:17 - benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Rim 4:18 - qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”.

Verš 13
Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;
Jn 8:53 - Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ”.
Gn 23:4 - “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.
Gn 47:9 - respondit: “ Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt ”.

Verš 16
nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Ex 3:6 - Et ait: “ Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.
Mt 22:32 - “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
Sk 7:32 - “Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.

Verš 17
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,
Gn 22:10 - extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.

Verš 18
ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,
Gn 21:12 - Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Gal 3:29 - Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.

Verš 20
Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
Gn 27:28 - Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini.
Gn 27:39 - motus Isaac dixit ad eum: “ Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.

Verš 21
Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.
Gn 48:15 - Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “ Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem,
Gn 47:31 - Et ille: “ Iura ergo, inquit, mihi! ”. Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput.

Verš 22
Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.
Gn 50:24 - Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “ Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ”.

Verš 23
Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
Ex 2:2 - quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
Sk 7:20 - Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.

Verš 25
magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,
Ž 84:10 - Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.

Verš 28
Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.
Ex 12:21 - Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “ Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.

Verš 29
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.
Ex 14:22 - Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.

Verš 30
Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
Joz 6:20 - Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem.

Verš 31
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
Joz 6:23 - Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Jak 2:25 - Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
Joz 2:1 - Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho ”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi.

Verš 32
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
Sdc 6:11 - Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian,
Sdc 4:6 - Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “ Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon.
Sdc 13:24 - Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
Sdc 11:1 - Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad.
Sdc 12:7 - Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
1Sam 17:45 - Dixit autem David ad Philisthaeum: “ Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.
1Sam 12:20 - Dixit autem Samuel ad populum: “ Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro;

Verš 33
qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
Sdc 14:6 - Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare.
1Sam 17:34 - Dixitque David ad Saul: “ Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.
Dan 6:22 - Et Daniel regi respondens ait: “ Rex, in aeternum vive!

Verš 34
exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
Dan 3:25 - Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait:
1Sam 20:1 - Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “ Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ”.
1Kr 19:3 - Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum.
2Kr 6:16 - At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”.
Ž 42:9 - In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
Ž 6:8 - Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Iz 38:21 - Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.

Verš 35
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;
1Kr 17:23 - Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “ En vivit filius tuus ”.
2Kr 4:36 - Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “ Voca Sunamitin hanc ”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “ Tolle filium tuum ”.
Sk 22:25 - Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.

Verš 36
alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
Jer 20:2 - et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini.

Verš 37
lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
1Kr 21:13 - et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “ Maledixit Naboth Deum et regem ”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;
2Kr 1:8 - At illi dixerunt: “ Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ”. Qui ait: “ Elias Thesbites est ”.
Mt 3:4 - Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.

Hebr 11,1-3 - Prvé tri verše obsahujú zásadu, ktorá sa potom aplikuje na udalosti uvedené v ďalších veršoch.

Hebr 11,4 - Porov. Gn 4, 4.

Hebr 11,5 - Porov. Gn 5, 21–24.

Hebr 11,7 - Porov. Gn 6, 8–22; 7, 1.

Hebr 11,8 - Porov. Gn 12, 1–4.

Hebr 11,10 - Porov. Zjv 21, 10–22.

Hebr 11,11 - Porov. Gn 17, 17; 18, 10–15; 21, 1–7.

Hebr 11,12 - Porov. Gn 15, 5; 22, 17.

Hebr 11,17 - Porov. Gn 22, 1–4.

Hebr 11,18 - Porov. Gn 21, 12.

Hebr 11,20 - Porov. Gn 27, 27–40.

Hebr 11,21 - Autor tu cituje Gn 47, 31 podľa gréckeho prekladu, ktorý je približný.

Hebr 11,23 - Porov. Ex 2, 2; 1, 22.

Hebr 11,24 - Porov. Ex 2, 11.

Hebr 11,26 - "Kristovo" doslova "Pomazaného" (gr. Christós = Pomazaný). Porov. Ž 89, 51–52. V celej tejto kapitole sa implicitne myslí na Krista. No jeho meno sa spomína až v súvise s Mojžišom, ktorý bol osloboditeľom a prostredníkom svojho ľudu. Tým, že Mojžiš dobrovoľne podstúpil utrpenie a skúšky spojené s úlohou osloboditeľa, vzal na seba "Kristovo pohanenie" čiže poníženie.

Hebr 11,27 - Porov. Ex 2, 15.

Hebr 11,28 - Porov. Ex 12, 11. 22–23.

Hebr 11,29 - Porov. Ex 14, 22. 27–28.

Hebr 11,30 - Porov. Joz 6, 20.

Hebr 11,31 - Porov. Joz 2, 1–21; 6, 17. 22–25.

Hebr 11,32-34 - Letmý pohľad na obdobie Sudcov. Porov. Sdc 14, 6; 1 Sam 17, 34 n. 2 Sam 23, 20; Dan 6, 23; 3, 49.

Hebr 11,35 - Porov. 1 Kr 17, 23; 2 Kr 4, 36; 2 Mach 6, 18 – 7, 42.