výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 1, 1-51

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; 4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; 7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. 12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”. 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. 19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”. 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”. 21 Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”. 22 Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”. 23 Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”. 26 Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, 27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”. 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. 29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. 31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”. 32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”. 35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”. 39 Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. 40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus C; 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus C. 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”. 46 Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”. 47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”. 48 Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”. 49 Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”. 50 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”. 51 Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.

Jn 1, 1-51





Verš 1
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Prís 8:22 - Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio;
1Jn 1:1 - Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
1Jn 1:2 - — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —

Verš 2
Hoc erat in principio apud Deum.
Jn 17:5 - et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.

Verš 3
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
Gn 1:3 - Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
Heb 1:2 - in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;

Verš 4
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
Jn 5:26 - Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
1Jn 5:11 - Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.
Jn 8:12 - Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Jn 9:5 - Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Jn 12:46 - Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.

Verš 5
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Jn 3:19 - Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.

Verš 6
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
Jn 1:33 - et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
Mal 3:1 - Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Mt 3:1 - In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Mk 1:2 - Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Mk 1:4 - fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
Lk 3:3 - Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
Lk 7:27 - Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.

Verš 9
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
Jn 8:12 - Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Jn 9:5 - Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Jn 12:46 - Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.

Verš 10
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Heb 1:2 - in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
Heb 11:3 - Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.

Verš 12
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
Iz 56:5 - dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
Gal 3:26 - Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
2Pt 1:4 - per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
1Jn 3:1 - Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.

Verš 14
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Mt 1:16 - Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
Lk 1:31 - Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
Lk 2:7 - et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Mt 17:2 - Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Kol 1:19 - quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
Kol 2:9 - quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,

Verš 15
Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
Jn 1:26 - Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Jn 1:30 - Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:7 - Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;

Verš 16
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
Kol 2:10 - et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis;

Verš 17
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Ex 20:1 - Locutusque est Deus cunctos sermones hos:

Verš 18
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
Ex 33:20 - Rursumque ait: “ Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”.
Dt 4:12 - Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.
Jn 6:46 - Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
1Tim 6:16 - qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
1Jn 4:12 - Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.

Verš 19
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”.
Jn 5:33 - Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;

Verš 20
Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.
Jn 3:28 - Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
Sk 13:25 - Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.

Verš 21
Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.

Verš 23
Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.
Iz 40:3 - Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Mt 3:3 - Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.
Mk 1:3 - vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
Lk 3:4 - sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.

Verš 25
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”.
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.

Verš 26
Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:7 - Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Sk 1:5 - quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
Sk 11:16 - Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
Sk 19:4 - Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.

Verš 29
Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
Jn 1:36 - et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.
Iz 53:5 - Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.

Verš 32
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
Mt 3:16 - Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
Mk 1:10 - Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.

Verš 33
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,

Verš 36
et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.
Jn 1:29 - Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
Ex 12:3 - Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Sk 8:32 - Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.

Verš 42
adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus C.
Mt 16:18 - Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

Verš 44
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
Jn 12:21 - hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.

Verš 45
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.
Jn 21:2 - Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Iz 4:2 - In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Iz 53:1 - “ Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jer 33:14 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Za 6:12 - et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.
Za 9:9 - Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.

Verš 51
Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.
Gn 28:12 - Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

Jn 1,1 - Ježiša Krista nazýva svätý Ján Slovom, grécky Logos. V tých časoch bol v gréckej filozofii a teológii zaužívaný termín, slovný výraz, ktorý vtedajší spisovatelia používali vo viacerých významoch, okrem iných aj v tzv. teogonickom - bohorodnom. Označovali tak zrodenie sa nejakej božskej bytosti z druhej, a to úkonom umu, myslením. Ako ľudská myšlienka je "slovom" rozumu, akoby jeho výplodom, tak aj druhá božská osoba je "Slovom", teda plodom prvej božskej osoby. - Tento pojem sa nachádza aj v Starom zákone, aspoň v hlavných črtách. Je to náuka o "Božej múdrosti" (Múd 7, 22 - 8, 1; Prís 8, 21-31; Sir 24, 1-25 a iné). Židovskí učenci ju síce svojím spôsobom spracovali (napr. Filón Alexandrijský a niektorí rabíni), neprišli však až k pojmu Božieho Slova ako božskej osoby. - Evanjelista použil túto smelú myšlienku, aby ňou vyjadril tajomstvo vnútorného života najsvätejšej Trojice. Pravda, nevzal výraz a pojem "slovo" - "logos" v tom istom význame, aký mal vo vtedajšej gréckej filozofii a teológii, ale dal mu nový vieroučný obsah. Nejde tu o božskú "bytosť" v pohanskom zmysle, ale o osobu v jedinej božskej Bytosti.

Jn 1,3-5 - Prvé slová Jánovho evanjelia sú ozvenou prvých slov Knihy Genezis: "Na počiatku stvoril Boh nebo i zem" (Gn 1, 1). Preto sa vo verši 3 výslovne zdôrazňuje, že celý svet bol stvorený skrze Božie Slovo a ďalej, že toto Slovo je všeobecným prameňom svetla a života. Porov. Kol 1, 15-17; Hebr 1, 2 n.

Jn 1,6 - To je Ján Krstiteľ (pozri ďalej v. 15 a 19n.).

Jn 1,10 - "Svet" tu znamená ľudí, ktorí zavrhujú Boha a jeho príkazy.

Jn 1,12 - Boží Syn nás posväcujúcou milosťou robí Božími deťmi.

Jn 1,14 - "Telom" je hebraizmus, znamená: "človekom." Tento verš výslovne a slávnostne hovorí o vtelení Božieho Syna. Božie Slovo sa stalo telom, čiže človekom v pravom zmysle slova - bez toho, že by prestalo byť Bohom (porov. Flp 2, 6-8).

Jn 1,19-34 - Ján, podobne ako Marek, začína priamo svedectvom Jána Krstiteľa. Toto svedectvo, ktoré vyvrcholilo pri krste samého Ježiša, spadá asi na začiatok roku 28 po Kr. (porov. poznámku k Lk 3, 1).

Jn 1,23 - Iz 40, 3.

Jn 1,29 - Obraz "Božieho Baránka" je vzatý z Izaiášovho proroctva (53, 3-7) o Božom služobníkovi, ktorí nesie "naše neduhy" a obetuje sa ako "baránok zmierenia" (porov. Lv 14). Je to aj poukázanie na veľkonočného baránka (Ex 12, 3n.).

Jn 1,40 - Ten druhý bol sám evanjelista - Ján (porov. 13, 23; 20, 2; 21, 7.20-24).

Jn 1,42 - Nové Šimonovo meno bude po aramejsky Kefá, t. j. "Skala" (v gréckom preklade Pétros alebo Pétra, z toho naše Peter). Je to meno úradu (porov. poznámku k Mt 16, 18-19). Podobne "Kristus" je grécky preklad (Christós) hebrejského Mašíach - Pomazaný (v. 41).

Jn 1,44 - Betsaida na západnom brehu Genezaretského jazera. Iná je Betsaida Julia na severovýchodnom brehu jazera.

Jn 1,45 - Natanael je podľa všetkého apoštol Bartolomej (porov. Jn 21, 2), ktorého synoptici vymenúvajú hneď po Filipovi (Mt 10, 3; Mk 3, 18; Lk 6, 14).

Jn 1,51 - Narážka na Jakubovo videnie (Gn 28, 12-17); v prenesenom zmysle charakterizuje plnosť pozemského života Ježiša ako Mesiáša.