výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 15, 1-27

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; 13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. 15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

Jn 15, 1-27





Verš 2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
Mt 15:13 - At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.

Verš 3
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
Jn 13:10 - Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.

Verš 6
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
Ez 15:2 - “ Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum?
Mt 3:10 - Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Mt 7:19 - Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Kol 1:23 - si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.

Verš 7
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

Verš 10
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
Jn 14:15 - Si diligitis me, mandata mea servabitis;
Jn 14:21 - Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
Jn 14:23 - Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
1Jn 5:3 - Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

Verš 12
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
1Jn 4:21 - Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Verš 13
maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Rim 5:7 - Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Jn 3:16 - In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Verš 14
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
Mt 12:50 - Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
2Kor 5:16 - Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Gal 5:6 - Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Gal 6:15 - Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
Kol 3:11 - ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.

Verš 15
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Jn 8:26 - Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”.

Verš 16
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Jn 13:18 - Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
Ef 1:4 - sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
Mt 28:19 - Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
Mk 16:15 - Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Kol 1:6 - quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;

Verš 18
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Jn 3:13 - Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.

Verš 19
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Jn 17:14 - Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
Gal 1:10 - Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!

Verš 20
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
Mt 10:24 - Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
Lk 6:40 - Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Jn 13:16 - Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
Mt 24:9 - Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Jn 16:2 - Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.

Verš 21
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
Mt 10:22 - Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Jn 16:3 - Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.

Verš 22
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Rim 4:15 - Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
Rim 5:20 - Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,

Verš 24
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Jn 10:37 - Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;

Verš 25
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
Ž 35:19 - Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Ž 69:4 - Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.

Verš 26
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Jn 14:26 - Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Jn 16:7 - Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Sk 5:32 - Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ”.
Lk 24:49 - Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.

Verš 27
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Sk 1:8 - sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
Sk 1:21 - Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
Sk 5:32 - Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ”.

Jn 15,1-11 - Podobenstvo o viniči úzko súvisí s ustanovením Eucharistie. Inak obraz viniča bol učeníkom veľmi blízky a známy, lebo Palestína bola odpradávna krajom hrozna a vína. Spasiteľ nám chce objasniť úzke spojenie medzi sebou, duchovným viničom, ktorý je zdrojom všetkých milostí, a veriacimi, ktorí sa vierou a láskou do neho zapájajú a z neho ako ratolesti vyrastajú a čerpajú šťavu nadprirodzeného života.

Jn 15,18-25 - Aký bude osud učeníkov, Cirkvi vo svete? Ak je podľa podobenstva o viniči život Cirkvi životom Krista, potom aj ona bude mať ten údel, aký mal Kristus.

Jn 15,25 - Ž 35, 19; 69, 5.