Verš 2
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.
Lv 23:34 - “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
Verš 5
Neque enim fratres eius credebant in eum.
Mk 3:21 - Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”.
Verš 7
Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.
Jn 14:17 - Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
Jn 15:18 - Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Jn 3:19 - Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
Verš 8
Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”.
Jn 8:20 - Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
Verš 11
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”.
Jn 11:56 - Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”.
Verš 12
Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.
Jn 9:16 - Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
Jn 10:19 - Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
Jn 7:40 - Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;
Mt 21:46 - et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Jn 6:14 - Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
Verš 13
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
Jn 9:22 - Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Jn 12:42 - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Jn 19:38 - Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
Verš 16
Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 3:11 - Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Verš 19
Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
Ex 20:1 - Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
Ex 24:3 - Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ”.
Sk 7:53 - qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”.
Mt 12:14 - Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
Mk 3:6 - Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Jn 5:18 - Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Jn 10:39 - Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
Jn 11:53 - Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
Verš 20
Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
Jn 8:48 - Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.
Jn 8:52 - Dixerunt ergo ei Iudaei: “ Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”.
Jn 10:20 - Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
Verš 22
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.
Lv 12:3 - et die octavo circumcidetur infantulus;
Gn 17:10 - Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
Verš 24
Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.
Dt 1:16 - Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.
Prís 24:23 - Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
Jak 2:1 - Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
Verš 27
Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.
Mt 13:55 - Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Mk 6:3 - Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
Lk 4:22 - Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.
Verš 28
Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
Jn 5:43 - Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Jn 8:42 - Dixit eis Iesus: “ Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Jn 8:26 - Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”.
Rim 3:4 - Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
Verš 29
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.
Jn 10:15 - sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
Verš 30
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
Mk 11:18 - Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Lk 19:47 - Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Lk 20:19 - Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
Jn 7:19 - Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
Jn 8:37 - Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Jn 8:20 - Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
Verš 31
De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”.
Jn 8:30 - Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
Verš 33
Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
Jn 16:16 - Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”.
Verš 34
Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
Jn 8:21 - Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”.
Jn 13:33 - Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
Verš 37
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
Lv 23:36 - septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis.
Iz 55:1 - Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Jn 6:35 - Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
Zjv 22:17 - Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
Verš 38
qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
Iz 12:3 - Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
Verš 39
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Joe 2:28 -
Sk 2:17 - “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
Verš 40
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;
Mt 21:46 - et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Jn 6:14 - Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
Verš 41
alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?
Jn 4:42 - et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
Jn 1:46 - Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”.
Verš 42
Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Mi 5:2 - Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
Mt 2:6 - "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel" ”.
Verš 48
Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
Iz 33:18 - Cor tuum cum timore inquiret: “ Ubi est scriba? Ubi ponderator? Ubi computator turrium? ”.
Jn 12:42 - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
1Kor 1:20 - Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
1Kor 2:8 - quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
Verš 50
Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
Jn 3:2 - hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
Jn 19:39 - Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
Verš 51
“ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”.
Ex 23:1 - Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Dt 1:17 - Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Dt 17:8 - Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
Dt 19:15 - Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.