výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 13, 1-38

1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”. 7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”. 8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”. 9 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”. 10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”. 11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. 17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. 18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. 19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”. 21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”. 22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”. 25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”. 26 Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”. 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox. 31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; 32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. 34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”. 36 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”. 37 Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”. 38 Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.

Jn 13, 1-38





Verš 1
Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Mt 26:2 - “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.
Mk 14:1 - Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Lk 22:1 - Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.

Verš 2
Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
Jn 13:27 - Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
Lk 22:3 - Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;

Verš 3
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Jn 16:28 - Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.

Verš 7
Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”.
Mt 3:14 - Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”.

Verš 10
Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.
Jn 15:3 - Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.

Verš 11
Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
Jn 6:64 - Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

Verš 13
Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
Mt 23:8 - Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Mt 23:10 - Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
1Kor 8:6 - nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
1Kor 12:3 - Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
Flp 2:11 - et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.

Verš 14
Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Gal 6:1 - Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Verš 15
Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
1Pt 2:21 - In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
1Jn 2:6 - Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Verš 16
Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
Mt 10:24 - Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
Lk 6:40 - Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Jn 15:20 - Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Verš 18
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Mt 26:23 - At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
1Jn 2:19 - Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

Verš 19
Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
Jn 14:29 - Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Jn 16:4 - Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.

Verš 20
Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
Mt 10:40 - Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Lk 10:16 - Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.

Verš 21
Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
Mt 26:21 - Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”.
Mk 14:18 - Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
Lk 22:21 - Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
Sk 1:17 - quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
1Jn 2:19 - Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

Verš 23
Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
Jn 20:2 - Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.
Jn 21:7 - Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
Jn 21:20 - Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”.

Verš 29
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.
Jn 12:6 - Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.

Verš 32
si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
Jn 12:23 - Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
Jn 17:1 - Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,

Verš 33
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
Jn 7:34 - Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
Jn 8:21 - Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”.

Verš 34
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
1Jn 4:21 - Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Verš 35
In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
1Jn 2:5 - qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.
1Jn 4:20 - Si quis dixerit: “ Diligo Deum ”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere.

Verš 36
Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
Jn 21:18 - Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”.
2Pt 1:14 - certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;

Verš 37
Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
Mt 26:33 - Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.
Mk 14:29 - Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.
Lk 22:33 - Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.

Verš 38
Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Mt 26:34 - Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Mk 14:30 - Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
Lk 22:34 - Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.

Jn 13,1 - Ján už neopisuje ustanovenie Eucharistie pri Poslednej večeri, nakoľko táto udalosť je známa a zachytená troma synoptikmi; no opisuje umývanie nôh ako prejav poníženosti a lásky Ježiša Krista a potom ďalej zachytáva vzácnu Ježišovu rozlúčkovú reč a jeho veľkňazskú modlitbu (hl. 14-17).

Jn 13,15 - "Dal som vám príklad" sa nevzťahuje na samo umývanie nôh, ale na poníženosť a lásku, ktorú umývaním nôh Ježiš vyjadril; bez nej nik nemôže byť jeho pravým učeníkom.

Jn 13,21-30 - Mt 26, 21-25; Mk 14, 18-21; Lk 22, 21-23.

Jn 13,23 - Učeník, "ktorého Ježiš miloval", je sám Ján, autor tohto evanjelia. - Podľa vtedajších zvykov sa stolovalo poležiačky. Hostia sa opierali o ľavý lakeť a pravou rukou si brali jedlo. Ján bol po pravici Pána, a teda sa k nemu nachýlil, aby sa s ním rozprával, hlava mu pritom takrečeno spočívala na Ježišovej hrudi.

Jn 13,26 - Ježiš namočil kúsok chleba v tzv. "haroset", čo bola akási kaša z ovocia uvareného v octe. Bol to vlastne prejav pozornosti a priazne, keď hlava stola osobne niekomu poslúžila.

Jn 13,31-35 - Ide skutočne o nové prikázanie, pretože sa vzťahuje na všetkých. Aj Mojžišov zákon prikazoval milovať blížneho ako seba samého (Lv 19, 18). Prakticky však za blížneho považovali iba príslušníka svojho národa. Ide o nové prikázanie aj preto, lebo láska sa má odteraz stvárňovať podľa Kristovej lásky.

Jn 13,36-38 - Mt 26, 33-35; Mk 14, 29-31; Lk 22, 33-34.