výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 5, 1-46

1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. 2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. 3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”. 7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”. 8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”. 9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. 10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”. 11 Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula” ”. 12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”. 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”. 15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. 17 Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”. 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. 19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; 27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; 29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. 30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; 32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. 36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; 37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; 38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. 40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. 41 Gloriam ab hominibus non accipio, 42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.

Jn 5, 1-46





Verš 1
Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.
Lv 23:2 - “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.
Dt 16:1 - Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.

Verš 8
Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.
Mt 9:6 - Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”.
Mk 2:11 - Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.
Mk 5:24 - Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.

Verš 9
Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.
Jn 9:14 - Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.

Verš 10
Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.
Ex 20:10 - septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
Dt 5:13 - Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
Jer 17:21 - Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem;
Mt 12:2 - Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
Mk 2:24 - Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.
Lk 6:2 - Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”.

Verš 14
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.
Mt 12:45 - Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.
Jn 8:11 - Quae dixit: “ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ”.

Verš 17
Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.

Verš 18
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Jn 7:19 - Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.

Verš 19
Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
Jn 5:30 - Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
Jn 8:38 - Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ”.
Jn 9:4 - Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
Iz 54:5 - Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
Jn 10:30 - Ego et Pater unum sumus ”.
Jn 14:9 - Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
Jn 17:5 - et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.

Verš 20
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Jn 1:2 - Hoc erat in principio apud Deum.
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.

Verš 22
Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.

Verš 23
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
Jn 2:23 - Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.

Verš 24
Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Jn 3:18 - Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Jn 6:40 - Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
Jn 6:47 - Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
Jn 8:51 - Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ”.
Lk 23:43 - Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.

Verš 25
Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
Ef 2:1 - Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,
Ef 2:5 - et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
1Tim 5:6 - nam quae in deliciis est vivens, mortua est.

Verš 28
Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;

Verš 29
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
Dan 12:2 - Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
Mt 25:34 - Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Mt 25:46 - Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.

Verš 30
Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
Jn 6:38 - quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.

Verš 31
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;
Jn 8:14 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.

Verš 32
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.

Verš 33
Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
Jn 1:15 - Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
Jn 1:19 - Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”.
Jn 1:27 - qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.

Verš 36
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;
1Jn 5:9 - Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
Jn 10:25 - Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.

Verš 37
et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Jn 1:33 - et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Jn 8:18 - Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”.
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Ex 33:20 - Rursumque ait: “ Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”.
Dt 4:12 - Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.
1Tim 6:16 - qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
1Jn 4:12 - Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.

Verš 39
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
Iz 34:16 - Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea.
Lk 16:29 - Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
Sk 17:11 - Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Lk 24:27 - Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
Jn 1:45 - Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.

Verš 44
Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
Jn 12:43 - dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

Verš 46
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 28:14 - Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.

Jn 5,2 - Betsata pri Ovčej bráne, cez ktorú hnávali obetné zvieratá, najmä ovce, do chrámu, boli akési verejné kúpele, asi tam, kde je dnes kostol sv. Anny, ako sa zistilo pri posledných vykopávkach. Údaje sv. Jána, ako to potvrdzujú vykopávky, sú veľmi presné.

Jn 5,4 - Koniec tretieho verša a celý štvrtý verš Neovulgáta vynecháva, lebo chýba v niektorých význačných gréckych rukopisoch. Text znie: "ktorí čakali, až sa voda pohne. (4) Anjel zostupoval totiž z času na čas do rybníka a rozvíril vodu. A ten, kto prvý vošiel do zvírenej vody, bol uzdravený, čo by ho bola trápila akákoľvek choroba."

Jn 5,17 - Otec zachováva a riadi svet (i v sobotu) a stále koná to, čo treba pre spásu ľudstva. Teda stále pracuje. Aj Ježiš, Boží Syn, robí to, čo Otec. Koná teda božské skutky, ktoré nijako neznesväcujú sobotu.

Jn 5,19-47 - Reč, ktorá nasleduje, obsahuje dve témy: 1. Otec odovzdal Synovi moc dávať život (v. 19-30) 2. Otec svedčí o Synovi: a) prostredníctvom Jána Krstiteľa, b) skutkami, ktoré mu dal konať, c) Písmom (Mojžišom) (v. 31-47).

Jn 5,25 - "Prichádza hodina" mesiášskeho kráľovstva. - "Mŕtvi" = duchovne mŕtvi. Hriešnici, ktorí počujú hlas Božieho Syna, pre svoju vieru dostanú účasť na Božom živote.

Jn 5,28 - Ide tu o vzkriesenie mŕtvych v posledný deň.

Jn 5,30 - Ježiš počúva Otca.

Jn 5,32 - Otec.

Jn 5,39 - Ježiš je centrom a cieľom Písma; porov. 1, 45; 2, 22; 5, 39. 46; 12, 16. 41; 19, 28; 20, 8.

Jn 5,46 - Dt 18, 15.