výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 6, 1-71

1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. 2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. 3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”. 6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: “ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ”. 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”. 10 Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ”. 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus. 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare 17 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”. 21 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. 22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; 23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”. 26 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”. 28 Dixerunt ergo ad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”. 29 Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”. 30 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”. 32 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; 33 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ”. 34 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper da nobis panem hunc ”. 35 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. 37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. 39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”. 41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui de caelo descendi ”, 42 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”. 43 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam. 48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”. 52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”. 53 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis. 54 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. 56 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. 58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”. 59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. 60 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”. 61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “ Hoc vos scandalizat? 62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? 63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. 64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 65 Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”. 66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”. 68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”. 70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”. 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

Jn 6, 1-71





Verš 4
Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
Ex 12:18 - Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Lv 23:7 - Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo,
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
Dt 16:1 - Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.

Verš 5
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.
Mt 14:14 - Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Mk 6:34 - Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
Lk 9:13 - Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”.

Verš 9
“ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.
2Kr 4:43 - Responditque ei minister eius: “ Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”.

Verš 11
Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.
1Sam 9:13 - Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ”.

Verš 14
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Lk 24:19 - Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
Jn 4:19 - Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.

Verš 16
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare
Mt 14:23 - Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
Mk 6:47 - Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

Verš 27
Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Jn 6:40 - Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
Jn 6:54 - Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 4:14 - qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Jn 1:33 - et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
Jn 5:37 - et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
Jn 8:18 - Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”.
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;

Verš 29
Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

Verš 30
Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?
Mt 12:38 - Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
Mt 16:1 - Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
Mk 8:11 - Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Lk 11:29 - Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.
1Kor 1:22 - Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,

Verš 31
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
Ex 16:4 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
Ex 16:14 - Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Nm 11:7 - Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
Ž 78:24 - et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
1Kor 10:3 - et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

Verš 35
Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
Iz 55:1 - Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Jn 4:14 - qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
Jn 7:37 - In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,

Verš 38
quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Mt 26:39 - Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.
Mk 14:36 - et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
Lk 22:42 - dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Jn 5:30 - Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.

Verš 39
Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Jn 10:28 - et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Jn 17:12 - Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Jn 18:9 - ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.

Verš 40
Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Jn 6:54 - Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 4:14 - qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.

Verš 42
et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
Mt 13:55 - Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Mk 6:3 - Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.

Verš 44
Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Jn 6:65 - Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
Pie 1:4 - Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te.

Verš 45
Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
Iz 54:13 - Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis;
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Heb 8:10 - Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Heb 10:16 - “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;

Verš 46
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Lk 10:22 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Jn 1:18 - Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
Jn 7:29 - Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.
Jn 8:19 - Dicebant ergo ei: “ Ubi est Pater tuus? ”. Respondit Iesus: “ Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ”.

Verš 47
Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Verš 49
Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
Ex 16:4 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
Nm 11:7 - Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
Ž 78:24 - et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:

Verš 51
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”.
Jn 11:26 - et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”.
Heb 10:5 - Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;
Heb 10:10 - in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.

Verš 52
Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”.
Jn 3:9 - Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.

Verš 54
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Jn 6:40 - Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 4:14 - qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.

Verš 58
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”.
Jn 3:13 - Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.

Verš 62
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
Mk 16:19 - Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Lk 24:50 - Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
Jn 3:13 - Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
Sk 1:9 - Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Ef 4:8 - Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”.

Verš 63
Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
2Kor 3:6 - qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

Verš 64
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
Jn 2:25 - et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
Jn 13:11 - Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.

Verš 65
Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
Jn 6:44 - Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Verš 68
Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes;
Sk 5:20 - “ Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius ”.

Verš 69
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.
Mt 16:16 - Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
Mk 8:29 - Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.
Lk 9:20 - Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
Jn 11:27 - Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.

Verš 70
Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”.
Lk 6:13 - Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:

Jn 6,1-15 - Mt 14, 13-21; Mk 6, 32-44; Lk 9, 10-17.Udalosť opisujú aj synoptici. Ján sa skôr zameriava na také podrobnosti, ktoré ostatní evanjelisti nespomínajú. V jeho podaní je zvýraznená Ježišova iniciatíva a zrejmý súvis s Eucharistiou.

Jn 6,1 - Genezaretské jazero sa volalo aj Galilejským alebo Tiberiadským morom. Tiberiadským podľa mesta Tiberiady (na západnom brehu jazera), ktoré vystaval Herodes Antipas a nazval podľa rímskeho cisára Tibéria.

Jn 6,4 - Toto je druhá Veľká noc Ježišovej verejnej činnosti. O prvej hovorí Jn 2, 13 a o tretej Jn 11, 55 n. - Ježiš sa preplavil k Betsaide, ako hovorí Lk 9, 10.

Jn 6,16-21 - Mt 14, 22-23; Mk 6, 45-52.

Jn 6,17 - Vzdialenosť medzi Betsaidou a Kafarnaumom je cez jazero asi 10 km, teda asi pol druha hodiny cesty člnom.

Jn 6,19 - Stadion - starogrécka dĺžková miera rovnajúca sa asi 186 m.

Jn 6,22-71 - Túto reč Pán povedal v kafarnaumskej synagóge pred veľkým zástupom. Prisľubuje nadprirodzený pokrm. Je to zrejme sviatostný chlieb a nápoj, Eucharistia, ktorú potom ustanovil pri Poslednej večeri. Z jeho výrokov je jasné, že svoj prísľub myslel doslovne, teda reálne, skutočne, nie iba obrazne a duchovne.

Jn 6,27 - "Pečaťou" Ducha Svätého pri krste v Jordáne, Božou mocou, ktorou mohol konať znamenia (porov. Sk 10, 38; Mt 12, 28; Ef 1, 13; 4, 30; 2 Kor 1, 22).

Jn 6,31 - Ex 16, 13; Ž 78, 24; Múd 16, 20.

Jn 6,32 - Zázrak rozmnoženia chleba vyvolal medzi ľuďmi vzrušenie (6, 14). Ježiš to využíva a ohlasuje ustanovenie Eucharistie - najväčšieho znaku, v ktorom on sám ako ozajstný chlieb z neba dá ľuďom ako pokrm svoje telo.

Jn 6,35 - Pravdepodobne narážka na Ex 3, 14; porov. Jn 8, 24. Ozajstný Boží chlieb má spĺňať podobnú úlohu ako manna na púšti. Rozmnoženie chleba je predobrazom Eucharistie.

Jn 6,45 - Iz 54, 13; Jer 31, 33-34.

Jn 6,51 - Eucharistiou sa veriaci životne spájajú s Božím Synom a zúčastňujú sa tak na jeho božskom bytí a živote.

Jn 6,63 - Ježiš hovorí o nebeskom chlebe ako o realite, ktorú chápe človek len pod vplyvom Ducha (porov. 14, 26). Eucharistia, to je telo vzkrieseného Pána, ktorý sedí po pravici Otca.

Jn 6,69 - Boží Svätý je titul Mesiáša (porov. Mk 1, 24).