výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 21, 1-25

1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. 2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei: “ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. 4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. 5 Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis? ”. Responderunt ei: “ Non ”. 6 Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; 8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. 10 Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”. 11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est. 13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. 14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis me plus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce agnos meos ”. 16 Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligis me? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas ”. 17 Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “ Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas. 18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”. 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”. 20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”. 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autem quid? ”. 22 Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ”. 23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? ”. 24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. 25 Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.

Jn 21, 1-25





Verš 2
Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
Jn 1:45 - Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.
Mt 4:21 - Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.
Mk 1:19 - Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,

Verš 6
Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Lk 5:4 - Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”.
Lk 5:6 - Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

Verš 7
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
Jn 13:23 - Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
Jn 20:2 - Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.

Verš 10
Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”.
Lk 24:41 - Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”.

Verš 17
Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “ Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas.
Jn 16:30 - Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.

Verš 18
Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”.
Jn 13:36 - Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
Sk 12:3 - Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum —
2Pt 1:14 - certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;

Verš 19
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
2Pt 1:14 - certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;

Verš 20
Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”.
Jn 21:7 - Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
Jn 13:23 - Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
Jn 20:2 - Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.

Verš 24
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.
Jn 19:35 - Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.

Verš 25
Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
Jn 20:30 - Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;

Jn 21,7 - Tým učeníkom, ktorého "Ježiš miloval", bol Ján. Šimon Peter "bol nahý", t. j. mal len dlhšiu rybársku košeľu (rybársky pracovný odev).

Jn 21,8 - Lakeť = okolo 0,45 m.

Jn 21,11 - Svätí otcovia vidia v prehojnom rybolove predobraz plodnej práce apoštolov pod vedením Petra, ktorí sa stali naozaj "rybármi duší" (porov. Mt 4, 18-22; 13, 47-50; Mk 1, 16-20; Lk 5, 1-11).

Jn 21,15-19 - Kristus po svojom zmŕtvychvstaní rehabilituje Petra a dáva mu moc nad celou Cirkvou. Trojitým vyznaním lásky Peter odčiňuje trojnásobné zapretie. U sv. Matúša 16, 13-20 (porov. Mk 8, 27-30; Lk 9, 18-21) Ježiš prisľúbil Petrovi najvyššiu plnoprávnu moc v Cirkvi. Teraz ho ako dobrý pastier ustanovuje za svojho zástupcu. Z Pánových slov je jasné, že Petrovi osobitne zveruje zvláštnu starosť o duchovné stádo svojej Cirkvi. Peter bude tu na zemi priamym Kristovým zástupcom. Tak rozumel Pánovým slovám sv. Ján, očití svedkovia, ostatní apoštoli i kresťania prvých storočí. A je len prirodzeným dôsledkom časového rozpätia Cirkvi, jej jestvovania, že v nej musí byť vždy niekto, kto predstavuje túto najvyššiu autoritu. Sú to nástupcovia sv. Petra v jeho pastierskom úrade - rímski biskupi.

Jn 21,18-19 - Predpoveď mučeníckej smrti.

Jn 21,23 - "Medzi bratmi", t. j. medzi kresťanmi.

Jn 21,24 - Teda ani Jánovo evanjelium nemožno považovať iba za teologické úvahy, ale je to svedectvo.