výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 2, 1-25

1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. 4 Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. 5 Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”. 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. 13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. 14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”. 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”. 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”. 19 Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. 20 Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”. 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. 23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. 24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.

Jn 2, 1-25





Verš 6
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
Mk 7:3 - — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;

Verš 14
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
Mt 21:12 - Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
Mk 11:15 - Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;
Lk 19:45 - Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes

Verš 17
Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”.
Ž 69:10 - Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Verš 18
Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
Mt 12:38 - Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
Mt 16:1 - Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
Mk 8:11 - Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Lk 11:29 - Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.
Jn 6:30 - Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?

Verš 19
Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
Mt 26:61 - dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”.
Mt 27:40 - et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”.
Mk 14:58 - “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
Mk 15:29 - Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;

Verš 22
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
Lk 24:8 - Et recordatae sunt verborum eius

Verš 25
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
1Sam 16:7 - Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Ž 103:14 - Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 20:12 - Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jn 6:64 - Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

Jn 2,1 - "Na tretí deň" po stretnutí s Filipom a Natanaelom. - Kána, dnešné Kefr Kenna, je neďaleko Nazareta.

Jn 2,4 - "Čo mňa a teba do toho, žena" - semitské vyjadrenie, dosť časté v Starom zákone a aj v Novom zákone (Mt 8, 29). Používa sa na odmietnutie správnej žiadosti, na splnenie ktorej ešte neprišiel čas. - "Žena" - Ježiš tu chce vyzdvihnúť novú hodnosť Panny Márie v ľudskom pokolení; takisto ju nazve aj v 19, 26, kde sa tento význam vyjasní s odvolaním sa na Gn 3, 15.20: Mária je nová Eva - matka živých. - Ježišova "hodina" je chvíľa, ktorú určuje Otec, hodina jeho oslávenia (porov. 13, 1; 17, 1). Zázrak na príhovor Panny Márie bude zatiaľ jeho symbolickým zvestovaním.

Jn 2,6 - Jedna židovská "miera" mala asi 40 litrov.

Jn 2,12 - Tzv. Ježišovi "bratia" sú celkom iste jeho bratanci, synovia "druhej" Márie a Kleopasa. Pozri poznámku k Mt 12, 46. - Kafarnaum je na západnom brehu Genezaretského jazera, práve v končinách, kde býva najväčšie množstvo rýb.

Jn 2,14-17 - Mt 21, 12-17; Mk 11, 15-17; Lk 19, 45-46.Nevedno, či synoptici hovoria o tej istej udalosti. Niečo podobné sa mohlo stať aj viac ráz. Pán Ježiš bol pokrstený podľa všetkého na začiatku roku 28 po Kr. (január - február); potom strávil 40 dní na púšti a niekoľko týždňov v Galilei. Tak prišla Veľká noc (marec - apríl). Ján tu mohol mať teologický dôvod: Ježiš zjavuje svoju mesiášsku hodnosť.

Jn 2,17 - Ž 69, 10.

Jn 2,21 - Vzkriesený Kristus bude centrom kultu v duchu a pravde.