Verš 32
Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
Za 13:7 - Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
Mt 26:31 - Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".
Mk 14:27 - Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
Jn 8:29 - Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ”.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Verš 33
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Jn 14:27 - Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Rim 5:1 - Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
Ef 2:13 - Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
Verš 2
Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Jn 9:22 - Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Jn 9:34 - Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
Jn 12:42 - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Verš 3
Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Jn 15:21 - Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
1Kor 2:8 - quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
Verš 4
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
Jn 13:19 - Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
Jn 14:29 - Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Verš 7
Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Lk 24:49 - Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
Jn 14:26 - Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Jn 15:26 - Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Verš 11
de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
Jn 12:31 - Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
Jn 14:30 - Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
Ef 2:2 - in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
Kol 2:15 - exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
Verš 13
Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
Jn 14:26 - Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Verš 15
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.
Jn 17:10 - et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
Verš 16
Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”.
Jn 7:33 - Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
Verš 21
Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Iz 26:17 - Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
Verš 22
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
Jn 20:20 - Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Verš 23
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 15:17 - Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
Verš 27
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
Jn 17:8 - quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Verš 28
Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.
Jn 13:3 - sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
Verš 30
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.
Jn 21:17 - Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “ Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas.