výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 18, 1-40

1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. 2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. 4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “ Quem quaeritis? ”. 5 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”. Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autem dixerunt: “ Iesum Nazarenum ”. 8 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”, 9 ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”. 10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”. 12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”. 15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille: “ Non sum! ”. 18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. 19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. 20 Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”. 22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”. 23 Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ”. 24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. 25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”. 26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”. 27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. 28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ”. 30 Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ”. 31 Dixit ergo eis Pilatus: “ Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt ei Iudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”, 32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. 33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. 34 Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ”. 35 Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”. 36 Respondit Iesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ”. 37 Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. Respondit Iesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ”. 38 Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. 40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

Jn 18, 1-40





Verš 32
ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
Mt 20:19 - et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
Jn 12:32 - et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.

Verš 1
Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
2Sam 15:23 - Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti.
Mt 26:36 - Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.
Mk 14:32 - Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
Lk 22:39 - Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.

Verš 3
Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
Mt 26:47 - Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Mk 14:23 - Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.
Lk 22:47 - Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.

Verš 36
Respondit Iesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ”.
Jn 6:15 - Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.
1Tim 6:13 - Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,

Verš 38
Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.
Mt 27:24 - Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”.
Lk 23:4 - Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”.

Verš 33
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.
Mt 27:11 - Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.
Mk 15:2 - Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
Lk 23:3 - Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.

Verš 40
Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.
Sk 3:14 - vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,
Mt 27:16 - Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
Mk 15:7 - Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
Lk 23:19 - qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

Verš 9
ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.
Jn 6:39 - Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Jn 10:28 - et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Jn 17:12 - Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

Verš 10
Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
Mt 26:51 - Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Mk 14:47 - Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
Lk 22:50 - Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.

Verš 11
Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”.
Mt 20:22 - Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Mt 26:39 - Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.

Verš 13
et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
Mt 26:57 - Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
Mk 14:53 - Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
Lk 22:54 - Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
Lk 3:2 - sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.

Verš 14
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”.
Jn 11:50 - nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”.

Verš 15
Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;
Mt 26:58 - Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem.
Mk 14:54 - Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
Lk 22:54 - Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.

Verš 18
Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
Mt 26:69 - Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
Mk 14:67 - et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”.
Lk 22:55 - Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.

Verš 20
Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
Jn 7:26 - Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

Verš 22
Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”.
Jer 20:2 - et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini.
Sk 23:2 - Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.

Verš 24
Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Mt 26:57 - Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
Mk 14:53 - Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
Lk 22:54 - Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.

Verš 25
Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.
Mt 26:71 - Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”.
Mk 14:69 - Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
Lk 22:58 - “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.

Verš 27
Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.

Verš 28
Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Mt 27:1 - Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Mk 15:1 - Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
Lk 22:66 - Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
Lk 23:1 - Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
Sk 10:28 - dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
Sk 11:3 - dicentes: “ Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ”.

Verš 39
Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.
Mt 27:15 - Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
Mk 15:6 - Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
Lk 23:17 -

Jn 18,1 - Mt 26, 36; Mk 14, 32; Lk 22, 39.Cedron je potok tečúci medzi Jeruzalemom a Olivovou horou.

Jn 18,2-11 - Mt 26, 47-56; Mk 14, 43-52; Lk 22, 47-53.

Jn 18,5 - "Ja som", pozri poznámku k 8, 24. Ku Kristovi, teda k Bohu, sa má pristúpiť s bázňou a úctou (Ex 19, 22 a 2 Sam 6, 7).

Jn 18,12-27 - Mt 26, 57-75; Mk 14, 53-72; Lk 22, 54-71.

Jn 18,13 - Iba Ján uvádza, že Ježiša najprv predviedli pred Annáša. On bol veľkňazom v rokoch 6-15 po Kr. Po ňom v tejto hodnosti nasledovali jeho piati synovia a zať Kajfáš. Hoci už nebol veľkňazom, mal aj naďalej veľký vplyv. Ježiša priviedli k nemu, aby mu polichotili, ale hlavne preto, aby ho Annáš zadržal, kým sa u Kajfáša nezišla veľrada. Býval v tom istom paláci ako zať Kajfáš. Tak si vysvetlíme tvrdenie synoptikov, že vojaci priviedli Ježiša do domu veľkňaza Kajfáša.

Jn 18,28 - 1 - Mt 27, 2. 11-30; Mk 15, 1-19; Lk 23, 1-25.

Jn 18,28 - O výsluchu pred Kajfášom Ján nehovorí, o to podrobnejšie opisuje súdne rokovanie pred Pilátom. - Počas veľkonočných sviatkov býval Pilát v úradnej budove. Vojsť do domu pohana znamenalo poškvrniť sa. Rímska vláda si vyhradila potvrdenie a výkonné právo rozsudkov smrti. Preto museli ísť Židia pred prokurátora Piláta do vládnej budovy na hrade Antonia. - Podľa úradného kalendára až v piatok večer sa v tom roku slávila veľkonočná večera a jedol baránok. Teda Kristus umrel vtedy, keď 14. nisan, dátum veľkonočnej večere, pripadol na piatok. Podľa mienky niektorých autorov to bolo 7. apríla r. 30.

Jn 18,32 - Ježiš predpovedal (Jn 3, 14; 12, 32), že zomrie smrťou na kríži.