výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 12, 1-50

1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. 4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: 5 “ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”. 9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. 12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”. 14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: 15 “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”. 16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”. 20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”. 22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. 23 Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. 25 Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. 28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”. 29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”. 30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos. 31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; 32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”. 33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. 34 Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”. 35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40 “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. 41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; 45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, 49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.

Jn 12, 1-50





Verš 1
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
Mt 26:6 - Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Mk 14:3 - Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
Lk 7:37 - Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
Jn 11:2 - Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.

Verš 5
“ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
Mk 14:5 - Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.

Verš 6
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
Jn 13:29 - quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.

Verš 7
Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
Mk 14:8 - Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

Verš 8
Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.
Dt 15:11 - Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
Mt 26:11 - nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Mk 14:7 - Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.

Verš 9
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
Jn 11:44 - Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”.

Verš 12
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
Mt 21:8 - Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.
Mk 11:8 - Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
Lk 19:36 - Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.

Verš 13
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
Ž 118:26 - Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.

Verš 15
“ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”.
Iz 62:11 - Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “ Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo.
Za 9:9 - Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
Mt 21:5 - “ Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ”.

Verš 19
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
Jn 11:47 - Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?

Verš 20
Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
Sk 8:27 - Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem

Verš 21
hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
Jn 1:44 - Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

Verš 23
Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
Jn 13:32 - si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
Jn 17:1 - Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,

Verš 24
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
1Kor 15:36 - Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;

Verš 25
Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
Mt 10:39 - Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mt 16:25 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mk 8:35 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
Lk 9:24 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
Lk 17:33 - Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

Verš 26
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
Jn 14:3 - Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Jn 17:24 - Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

Verš 27
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Mt 26:37 - Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.
Mk 14:34 - et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
Lk 22:44 - Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

Verš 30
Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
Jn 11:42 - Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”.

Verš 31
Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
Jn 16:11 - de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
Ef 2:2 - in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
Jn 14:30 - Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
Kol 2:15 - exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.

Verš 32
et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.
Nm 21:9 - Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
2Kr 18:4 - Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan.
Jn 3:14 - Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.

Verš 34
Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”.
2Sam 7:16 - et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ”.
1Krn 22:10 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.
Ž 45:6 - sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.
Ž 89:36 - Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
Ž 110:4 - Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Jer 23:6 - In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra.
Ez 37:26 - Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,
Dan 2:44 - In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
Dan 7:14 - et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Dan 7:27 - regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient” ”.
Mi 4:7 - et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
Heb 1:8 - ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.

Verš 35
Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
Jn 12:46 - Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
Jn 1:9 - Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
Jn 8:12 - Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Jn 9:5 - Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Jer 13:16 - Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem.
Ef 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
1Sol 5:4 - Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;

Verš 38
ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”.
Iz 53:1 - “ Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
Rim 10:16 - Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.

Verš 40
“ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Iz 6:9 - Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Ez 12:2 - “ Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
Mt 13:14 - et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Mk 4:12 - ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.
Lk 8:10 - Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
Sk 28:26 - dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 41
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
Iz 6:1 - In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.

Verš 42
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Jn 7:13 - Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
Jn 7:48 - Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
Jn 9:22 - Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.

Verš 43
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
Jn 5:44 - Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?

Verš 45
et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
Jn 10:30 - Ego et Pater unum sumus ”.
Jn 14:9 - Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?

Verš 46
Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
Jn 12:35 - Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
Iz 42:6 - “ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
Iz 49:6 - Et dixit: “ Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ”.
Jn 1:9 - Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
Jn 8:12 - Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Jn 9:5 - Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Sk 13:47 - Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.

Verš 47
Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Jn 3:17 - Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Jn 9:39 - Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.

Verš 48
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
Jn 3:18 - Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Jn 8:24 - Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ”.
Mk 16:16 - Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

Verš 49
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Jn 3:11 - Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
Jn 5:20 - Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Jn 16:13 - Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.

Jn 12,1-8 - Mt 26, 6-13; Mk 14, 3-9.

Jn 12,1 - Ježiš sa v Efraime zdržal iba niekoľko dní a cez Jericho prešiel do Betánie.

Jn 12,3 - Libra - funt - mala váhu asi 330g.

Jn 12,7 - Zmysel textu je nejasný. Mária nevedomky urobila na Kristovom tele skutok milosrdenstva, keď ho pomazala vzácnym olejom. - Toto pomazanie je iné ako to, o ktorom píše Lukáš. (7, 36 a n.).

Jn 12,12-19 - Mt 21, 1-11; Mk 11, 1-11; Lk 19, 28-40.

Jn 12,13 - Ž 118, 26.

Jn 12,15 - Zach 9, 9.Takto charakterizuje prorok Zachariáš Mesiáša - Kráľa. Bude ponížený a skromný. Ježiš tým, že si vybral tento spôsob vstupu do Jeruzalema, vzťahoval na seba toto proroctvo a prejavil sa ako Mesiáš - Kráľ.

Jn 12,20-21 - Gréci, ktorí chceli vidieť Ježiša, boli obrátení pohania. Verili v pravého Boha a pri príležitosti veľkonočných sviatkov prišli do Jeruzalema priniesť obety.

Jn 12,25 - Pozri poznámku k Mt 10, 39.

Jn 12,26 - Ježiš tu opakuje učenie, ktoré už predtým viackrát predniesol (porov. Mt 10, 38-39; Mk 8, 34-37; Lk 14, 26-27). Ak niekto chce byť s ním v sláve, musí ho nasledovať na krížovej ceste.

Jn 12,27 - Spasiteľ mal ľudskú dušu ako my, s celým obsahom šľachetných citov. Preto ho myšlienka na blízke umučenie a smrť hlboko a bôľne rozochvela. Ale poslušne sa chce podrobiť Otcovej vôli (porov. Mt 26, 36-46; Mk 14, 32-42; Lk 22, 40-46), lebo práve na to prišiel na svet, aby utrpením a smrťou vykúpil ľudstvo.

Jn 12,28 - Ten istý hlas, hlas Otca, ktorý bolo počuť pri Ježišovom krste a pri jeho premenení, prichádza aj teraz svedčiť v prospech milovaného Syna.

Jn 12,31-32 - Ježiš svojou smrťou na kríži láme nadvládu kniežaťa tohto sveta, diabla. Oddeľovaním dobrých od zlých sa začína súd. Ukrižovaný Kristus neodolateľne tiahne k sebe, do náručia svojej lásky, všetkých, čo majú úprimné srdce.

Jn 12,37-50 - V tejto časti Ján zhŕňa Ježišovo verejné účinkovanie a odhaľuje príčinu nevery Židov.

Jn 12,38 - Iz 53,1.

Jn 12,40 - Iz 6,10.Izaiáš tu nehovorí, aby neverili, iba predpovedá, že nebudú veriť. Pozri poznámku k Mk 4,12.

Jn 12,48 - Ježiš prišiel spasiť, nie súdiť. Preto ľudia sa sami odsúdia svojím postojom ku Kristovmu slovu. Jeho slovom budú súdení.