výhody registrácie

Kniha proroka Sofoniáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sof 1, 1-18

1 Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae. 2 “ Auferens auferam omnia a facie terrae, dicit Dominus, 3 auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. 4 Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus 5 et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom, 6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ”. 7 Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. 8 “ Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; 9 et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo. 10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus. 11 Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. 12 Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. 13 Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ”. 14 Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. 15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, 16 dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. 17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora. 18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

Sof 1, 1-18





Verš 18
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Prís 11:4 - Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
Ez 7:19 - Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est,
Sof 1:14 - Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.

Verš 6
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ”.
Iz 1:4 - Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Iz 59:13 - peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii.
Jer 15:6 - Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans.

Verš 15
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
Joe 2:1 - Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.

Sof 1,1 - O Sofoniášovi a jeho rode pozri úvod k tomuto prorokovi.

Sof 1,4-6 - Júdsku sa vyčíta, že popri Pánovi sa klania aj modlám. O báloch pozri pozn. k 1 Sam 7,3–4. O vojsku nebies porov. pozn. k Jer 8,2; o Melkomovi (Molochovi) pozn. k 2 Sam 12,30.

Sof 1,7 - Pánov deň pozri pozn. k Iz 2,12. K obrazu o obetách pozn. k Jer 46,10; Ez 39,17. Pán povolá nepriateľov, aby vykonali na Júdsku trest.

Sof 1,8 - Prorok zazlieva napodobňovanie cudzej módy v obliekaní.

Sof 1,9 - Výklad verša je neistý. Možno azda myslieť na to, že Izraeliti napodobňovali Filištíncov, ktorí nevkročili na prah Dagonovho chrámu. Príčinu pozri 1 Sam 5,4 n.

Sof 1,10 - O Rybnej bráne pozri pozn. k 2 Krn 33,14. – Nevieme, či sa výrazom "druhej" označuje brána a či nejaká časť mesta. Niektorí prekladajú: "jajkanie od nového mesta".

Sof 1,11 - Nevieme, ktoré jeruzalemské údolie sa volalo Možiarom. Bývali tam kupci. Kupectvom sa zaoberali pôvodne Kanaánci, preto volali aj židovských kupcov Kanaánčanmi. O vážení striebra Iz 55,1.

Sof 1,12 - Ľudí, ktorí sa cítia v bezpečí a neboja sa trestu, pretože popierajú Božiu prozreteľnosť, prirovnáva prorok k vínu na droždí.

Sof 1,14 - "Pánovým dňom" hrozí prorok Júdsku pre jeho hriešnosť a modloslužbu, ktorú potom kráľ Joziáš odstránil. Robí to rozličnými obrazmi, aby blížiacu sa hrozbu poslucháčom lepšie objasnil.

Sof 1,16 - Proti opevneným mestám zazneje trúba a bojový lomoz nepriateľa.