výhody registrácie

Kniha proroka Sofoniáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sof 2, 1-15

1 Convenite, congregamini, gens non amabilis, 2 priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. 3 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. 4 Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur. 5 Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “ Disperdam te, ita ut non sit inhabitator ”. 6 Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum. 7 Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum. 8 “ Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. 9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos ”. 10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. 11 Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium. 12 “ Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis ”. 13 Et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi desertum. 14 Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est. 15 Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “ Ego sum, et extra me non est alia amplius! ”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.

Sof 2, 1-15





Sof 2,2 - Začiatok rozumej: Skôr ako sa stane skutkom, čo ustanovil Pán. Ale text je veľmi neistý.

Sof 2,4 - Tu spomínané mestá boli hlavné mestá filištínskych kniežatstiev.

Sof 2,5 - Pomorský pás je krajina Filištíncov. Títo pochádzali z ostrova Kréty, porov. 1 Sam 30,14; Ez 25,15; Jer 47,4; Am 9,7.

Sof 2,9 - Moabčania a Amončania bývali na okolí Mŕtveho mora, preto sa ich osud prirovnáva osudu Sodomy a Gomory.

Sof 2,14 - Názorne sa opisujú rozvaliny mesta Ninive; z obločných dier rozváľaných budov sú vytrhané mreže a ozýva sa z nich vresk rozličných zvierat. K menám zvierat porov. Iz 14,23; 34,11. – Slovo "havran" čítame so LXX a Vulg.

Sof 2,15 - Porov. Iz 47,8.