výhody registrácie

Kniha proroka Sofoniáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sof 3, 1-20

1 Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta! 2 Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. 3 Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. 4 Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. 5 Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. 6 “ Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. 7 Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. 8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. 9 Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno. 10 Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi. 11 In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. 12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ”. Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel. 13 Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. 14 Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! 15 Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra. 16 In die illa dicetur Ierusalem: “ Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae! 17 Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude 18 sicut in die conventus ”. “ Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea opprobrium. 19 Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum, 20 in tempore illo, quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem vestram coram oculis vestris ”, dicit Dominus.

Sof 3, 1-20





Verš 3
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
Prís 28:15 - Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
Ez 22:27 - Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.

Verš 4
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
Jer 23:11 - “ Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
Jer 23:32 - Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
Oz 9:7 - Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.

Verš 5
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem.
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.

Verš 14
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
Za 9:9 - Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
Za 9:9 - Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.

Sof 3,1 - Toto neposlušné, protiviace sa mesto bol Jeruzalem za čias proroka.

Sof 3,3 - Porov. Hab 1,8. – Mužovia, ktorí sa vydávajú za prorokov, sú falošní proroci.

Sof 3,7 - "Spred očí" prekladáme podľa LXX. Hebr a Vulg má: "príbytok".

Sof 3,8 - Boh má právo trestať všetky národy, aj Izrael sa iste dočká trestu.

Sof 3,9 - Porov. Iz 6,5. – "Spojenými silami" je doslovne: "jedným plecom".

Sof 3,10 - Porov. Iz 18,1.

Sof 3,12 - Toto proroctvo sa vzťahuje na mesiášsky čas, keď Kristus ohlasoval evanjelium chudobným, ktorí v neho dúfali. Bohatí ho však neprijali.

Sof 3,13 - V časoch spásy bude Pánovo stádo v bezpečí.

Sof 3,17 - Slovo "obnoví" prekladáme podľa LXX. Hebr a Vulg má: "bude mlčať".

Sof 3,18 - Rozumej: Nebude takých, čo budú zronení, že v zajatí nemôžu zasvätiť sviatky Izraela. – Ale lepšie je azda preložiť s Junkerom: "Bez prestania, beznádejne zronených".

Sof 3,19 - Utláčaný národ sa prirovnáva k ovečkám. Ale dostane sa mu slávy aj v krajinách, v ktorých znášal hanbu zajatia.