výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 1, 1-33

1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae; 3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem, 4 ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio. 5 Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit: 6 animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum. 7 Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. 8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae, 9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11 Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra; 12 deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum: 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis; 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum ”; 15 fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. 16 Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum. 18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt. 20 Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, 21 in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua: 22 “ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23 Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. 24 Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit, 27 cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ”. 28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint 30 nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam. 31 Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.

Prís 1, 1-33





Verš 16
Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem.
Iz 59:7 - Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum.
Rim 3:15 - veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,

Verš 24
Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
Iz 65:12 - numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis ”.
Iz 66:4 - sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt ”.
Jer 13:10 - populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.

Verš 10
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
Prís 4:14 - Ne ingrediaris in semitas impiorum nec procedas in malorum via.

Verš 27
cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ”.
Jób 27:9 - Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia?
Jób 35:12 - Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Jer 11:11 - Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Jer 14:12 - Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos ”.
Ez 8:18 - Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ”.
Mi 3:4 - Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua.

Verš 7
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Jób 28:28 - Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”.
Ž 111:10 - RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Prís 9:10 - Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
Kaz 12:13 - Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.

Pris 1,1-6 - Prvá čiastka knihy (1,1 – 9,18) predstavuje všeobecný úvod, ktorý k jadru celej knihy (k jednotlivým prísloviam a naučeniam v ďalších častiach) napísal ich redaktor. Vhodnou formou (zosobnením múdrosti a pochabosti) sa podávajú pokyny a rady pre život. Dlhšie, súvislejšie vývody sú prepletené jednotlivosťami, lenže poriedko (napr. 3,27–30 a i.).Za nadpisom (1) spisovateľ uvádza hneď účel tejto zbierky prísloví.

Pris 1,7 - Jadrom všetkej múdrosti, je bázeň pred Pánom, bohabojnosť, ktorá vzdáva úctu Bohu vnútorne i navonok. – Porov. 9,10a.

Pris 1,8 - Porov. 6,20b.

Pris 1,9 - Porov. 4,9a.

Pris 1,11 - "Nevinnému", v hebr.: "krvi".

Pris 1,16 - Tento verš nie je v gréckych rukopisoch, preto ho niektorí pokladajú za sem vsunutý z Iz 59,7 (Peters).

Pris 1,20-23 - Personifikácia je známa v poézii všetkých národov, lež zvlášť je prijateľná obrazivej mysli Orientálcov.

Pris 1,21 - "Na samom vrchu hradieb" preložené podľa LXX, miesto hebr. "v čele zhluknutého ľudu" a takisto Vulg. Nazdávame sa, že pôvodný text sa tu nezachoval celkom neporušený.

Pris 1,27 - Tento verš pokladajú novší bádatelia za glosu.