výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 16, 1-33

1 Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae. 2 Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. 4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. 5 Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. 8 Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. 10 Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. 11 Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi. 12 Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. 13 Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur. 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. 15 In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus. 16 Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. 17 Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. 18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus. 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. 20 Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. 21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. 22 Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia. 23 Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam. 24 Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. 25 Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27 Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens. 28 Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares. 29 Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. 31 Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur. 32 Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

Prís 16, 1-33





Verš 1
Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.
Prís 16:9 - Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
Prís 19:21 - Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Prís 20:24 - A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?
Jer 10:23 - “ Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.

Verš 2
Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus.
Prís 21:2 - Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus.

Verš 3
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
Ž 37:5 - GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Mt 6:25 - Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
Lk 12:22 - Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
1Pt 5:7 - omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Verš 4
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
Jób 21:30 - Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur.

Verš 5
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.
Prís 6:17 - oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Prís 8:13 - Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.
Prís 11:21 - Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.

Verš 8
Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate.
Ž 37:16 - TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
Prís 15:16 - Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.

Verš 11
Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi.
Lv 19:36 - Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
Dt 25:13 - Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus;
Prís 11:1 - Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.
Prís 20:10 - Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.
Prís 20:23 - Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.

Verš 14
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
Prís 19:12 - Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
Prís 20:2 - Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.

Verš 15
In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.
Prís 19:12 - Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.

Verš 16
Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
Jób 28:15 - Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
Ž 19:10 - Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Ž 119:72 - Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
Prís 3:14 - melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.
Prís 8:11 - Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ”.
Prís 8:19 - Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo.

Verš 18
Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.
Prís 11:2 - Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
Prís 17:19 - Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.

Verš 20
Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.
Ž 2:12 - Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
Ž 34:8 - HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos.
Ž 125:1 - Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.
Iz 30:18 - Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.
Jer 17:7 - Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius;

Verš 22
Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
Prís 13:14 - Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

Verš 25
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.
Prís 14:12 - Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.

Verš 27
Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens.
Prís 12:18 - Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.

Verš 28
Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares.
Prís 15:18 - Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
Prís 26:21 - Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
Prís 29:22 - Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

Verš 30
Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum.
Prís 6:13 - annuit oculis, terit pede, digito loquitur.

Pris 16,1 - Človek mieni, Pán Boh mení. Porov. 16,9.

Pris 16,2 - Porov. Ž 7,10.

Pris 16,10 - Kráľ, keď súdi, zastupuje Boha, najvyššieho Sudcu (porov. 1 Kr 3,28).

Pris 16,11 - Obchod je tiež pod zákonom Božím. – V dávnoveku sa vážilo kamenčekmi, ktoré nosievali predavači – kupci v mešci za pásom.

Pris 16,14 - Porov. 1 Kr 2,22–46.

Pris 16,15 - Neskorý dážď v Palestíne v marci – apríli je veľmi dôležitý, lebo zaisťuje radostnú a hojnú žatvu. Bez neho by bola neúroda a hlad. Práve taká výdatná a nevyhnutná je aj milosť kráľova.

Pris 16,29 - Bezbožný by rád našiel spoločníka pre svoj hriešny zámer (porov. 1,10–19).

Pris 16,33 - Na prsiach bol náber na rúchu, čo slúžil ako vrecko na trasenie žrebu (lósu). Rozhodnutie žrebom bolo pokladané za súd Boží (porov. 18,18).