výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 27, 1-27

1 Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies. 2 Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua. 3 Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. 4 Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit? 5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. 6 Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. 7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. 8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo. 9 Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo. 10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. 11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. 12 Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt. 13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14 Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio reputabitur ei. 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur; 16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur. 17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. 18 Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. 19 Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. 20 Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. 22 Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius. 23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges, 24 non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem? 25 Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; 26 agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; 27 sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.

Prís 27, 1-27





Verš 1
Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies.
Jak 4:13 - Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;

Verš 10
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
Prís 17:17 - Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est.
Prís 18:24 - Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.

Verš 12
Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt.
Prís 22:3 - Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.

Verš 13
Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
Prís 6:1 - Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
Prís 11:15 - Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.
Prís 17:18 - Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo.
Prís 20:16 - Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

Verš 15
Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;
Prís 19:13 - Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.

Verš 20
Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles.
Kaz 1:8 - Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

Verš 26
agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium;
1Tim 6:8 - habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.

Pris 27,12 - Porov. 22,3.

Pris 27,13 - Porov. 20,16.

Pris 27,16 - Pôvodný text je veľmi poškodený. Zmysel verša: Škriepna žena býva nenapraviteľná. Manžel si s ňou nedá rady, ako si nik neporadí s klzkým olejom a vetrom, keby ich chcel chytiť rukou.

Pris 27,19 - Koľko ľudí, toľko pováh.

Pris 27,24 - Panovnícky rod si nezachová korunu, keď o ňu nedbá.