výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 20, 1-30

1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens. 2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. 3 Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. 5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. 6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? 7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. 8 Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. 9 Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”? 10 Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. 11 Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. 12 Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. 14 “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. 15 Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. 16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. 18 Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. 19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20 Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. 21 Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22 Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te. 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. 24 A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? 25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ” et post vota retractare. 26 Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam. 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. 28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. 29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. 30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.

Prís 20, 1-30





Verš 2
Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
Prís 16:14 - Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
Prís 19:12 - Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.

Verš 3
Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Prís 17:14 - Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.

Verš 5
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.
Prís 18:4 - Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.

Verš 8
Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
Prís 20:26 - Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam.

Verš 9
Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”?
1Kr 8:46 - Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope
Jób 14:4 - Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
Ž 51:5 - Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
Kaz 7:20 - Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
1Jn 1:8 - Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

Verš 10
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.
Prís 20:23 - Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.
Dt 25:13 - Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus;
Prís 11:1 - Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.

Verš 12
Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
Ex 4:11 - Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?
Ž 94:9 - Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet?

Verš 13
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.
Prís 19:15 - Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

Verš 15
Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae.
Prís 3:14 - melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.

Verš 16
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Prís 11:15 - Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.
Prís 27:13 - Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.

Verš 17
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.
Prís 9:17 - “ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”.

Verš 19
Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Prís 11:13 - Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum.

Verš 20
Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
Ex 21:17 - Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Lv 20:9 - Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
Dt 27:16 - “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".

Verš 21
Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Prís 13:11 - Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
Prís 28:20 - Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens.

Verš 22
Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
Dt 32:35 - Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum.
Prís 17:13 - Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
Prís 24:29 - Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”.
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Sol 5:15 - Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
1Pt 3:9 - non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

Verš 23
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.
Prís 20:10 - Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.

Verš 24
A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?
Jób 31:4 - Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
Ž 37:23 - MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.
Ž 139:2 - tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,
Jer 10:23 - “ Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.

Verš 29
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.
Prís 16:31 - Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.

Verš 30
Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.
Prís 10:13 - In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde.

Pris 20,16 - Veriteľ má právo, keď mu dlžník nevracia dlh, odškodniť sa na zaručovateľovi.

Pris 20,26 - Obraz príslovia je vzatý z mlatby na Východe. Mlátilo sa tak, že po obilných klasoch prechádzal voz a kolesami vydrvoval zrno, ktoré potom bolo treba viatím zbaviť pliev.