výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 25, 1-28

1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae. 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. 5 Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. 6 Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. 7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram principe. 8 Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? 9 Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles, 10 ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit. 11 Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo. 12 Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. 14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens. 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa. 16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te. 18 Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19 Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae. 20 Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi. 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum: 22 prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. 23 Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens. 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. 25 Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. 26 Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. 27 Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria. 28 Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.

Prís 25, 1-28





Verš 2
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
Rim 11:33 - O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!

Verš 5
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.
Prís 20:8 - Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
Prís 20:28 - Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.

Verš 7
Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram principe.
Lk 14:7 - Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

Verš 8
Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus?
Prís 18:17 - Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum.

Verš 13
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat.
Prís 13:17 - Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.

Verš 15
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa.
Prís 15:1 - Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
Prís 16:14 - Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

Verš 18
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Ž 11:2 - Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
Ž 57:4 - Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
Ž 59:7 - Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
Ž 120:4 - Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.
Prís 12:18 - Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.

Verš 20
Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi.
Rim 12:15 - Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.

Verš 21
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum:
Rim 12:20 - Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Ex 23:4 - Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.

Verš 24
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Prís 21:9 - Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Prís 21:19 - Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

Verš 28
Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.
Prís 16:32 - Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

Pris 25,1 - Redaktori tejto zbierky Šalamúnskych prísloví ich vypísali z iných zbierok, ktoré boli známe. Ezechiáš, preslávený tým, že dvíhal náboženský život, odstraňoval z neho neporiadky, vydal príkaz svojim pomocníkom, aby zozbierali Šalamúnske porekadlá, roztratené v rozmanitých menších zvitkoch, a aby ich napísali na spoločný väčší zvitok.

Pris 25,7 - Porov. Lk 14,8–11.

Pris 25,10 - Vo Vulg je ďalší dvojverš:"Láska a priateľstvo činia človeka slobodným;zachovávaj si ich, abys’ nebol naprotiveň."

Pris 25,20 - Polverš 20a nie je v LXX. Kritika v ňom vidí glosu, alebo sa žiada k nemu na doplnok ďalší polverš, aby vznikla štvorveršová sloha. – Vo Vulg je ďalší dvojverš:"Ako škodí rúchu moľ a drevu črviak,takto škodí smútok srdcu ľudskému."

Pris 25,22 - Porov. 1 Sam 24,13–14.

Pris 25,27 - Nezrozumiteľný hebrejský text v druhom polverši je doplnený podľa LXX.