výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 23, 1-35

1 Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, 2 et statue cultrum in gutture tuo, si avidus es. 3 Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii. 4 Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce. 5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. 6 Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius; 7 quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. “ Comede et bibe ” dicet tibi, et mens eius non est tecum. 8 Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos. 9 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. 10 Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas: 11 redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. 12 Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. 13 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: 14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. 15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum, 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die, 18 quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur. 19 Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum. 20 Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis, 21 quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua. 23 Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. 24 Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo; 25 gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te. 26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena, 28 nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet. 29 Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? 30 His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum. 31 Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat. 33 Oculi tui videbunt extranea, et cor tuum loquetur perversa; 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis: 35 “ Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram? ”.

Prís 23, 1-35





Verš 9
In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.
Prís 9:8 - Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Mt 7:6 - Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.

Verš 10
Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:
Prís 22:28 - Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

Verš 13
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
Prís 13:24 - Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prís 19:18 - Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Prís 22:15 - Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Prís 29:15 - Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
Prís 29:17 - Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.

Verš 17
Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
Ž 37:1 - David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Ž 73:3 - quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
Prís 24:1 - Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,

Verš 18
quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.
Prís 24:14 - Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.

Verš 20
Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis,
Iz 5:22 - Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
Lk 21:34 - Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
Rim 13:13 - Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
Ef 5:18 - Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu

Verš 22
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
Prís 1:8 - Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae,

Verš 23
Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
Prís 4:7 - Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.

Verš 24
Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
Prís 10:1 - Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
Prís 15:20 - Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

Verš 27
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,
Prís 22:14 - Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam.

Verš 30
His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum.
Iz 5:11 - Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!
Iz 5:22 - Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

Pris 23,2 - Na hostine treba zachovávať mieru v jedení a najmä v pití.

Pris 23,5 - Polverš 5b chýba.

Pris 23,6-8 - Pôvodný text je porušený. Hádam i tu chýba polverš (7b).

Pris 23,15-16 - Mudrc – učiteľ sa teší z nadaných a vydarených žiakov.

Pris 23,22-25 - Mudrc pripravuje myseľ svojho žiaka, aby naň lepšie zaúčinkovali napomenutia, čo dáva v ďalších veršoch.

Pris 23,31 - Polverš 31d sa nezachoval.