výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 2, 1-22

1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, 2 intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; 3 si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. 6 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. 7 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, 10 quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. 11 Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, 12 ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur; 13 qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; 14 qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: 15 quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. 16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. 18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; 19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. 20 Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias: 21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; 22 impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea.

Prís 2, 1-22





Verš 16
Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos
Prís 5:3 - Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
Prís 6:24 - ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
Prís 7:5 - ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit.

Verš 22
impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea.
Jób 18:17 - Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis.
Ž 104:35 - Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.

Verš 4
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam,
Mt 13:44 - Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.

Verš 21
qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
Ž 37:29 - Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

Verš 6
Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.
1Kr 3:9 - Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ”.
1Kr 3:12 - ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit;
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

Pris 2,1-4 - Tu sa mudrc usiluje nakloniť si čitateľovu priazeň a prebudiť v ňom opravdivé chcenie múdrosti. Srdce značí tie duševné schopnosti, čo má každý človek od prírody (v. 2); treba sa jej dovolávať priam, bo nerozhodný záujem jej nestačí (v. 3); ba tak ju treba namáhavo hľadať ako drahý kov a poklad (v. 4).

Pris 2,5 - Porov. 1,7.

Pris 2,16-17 - Porov. Mal 2,14 n. Zmluva sinajská tiež uzákoňovala manželskú vernosť, veď obsahuje príkaz platný pre mužov i ženy: "Nescudzoložíš!" (Ex 20,14). Za manželskú neveru bol trest smrti pre obidve stránky, ktoré sa prehrešili (Lv 20,10; Dt 22,22). – Porov. 7,5b.

Pris 2,20-22 - Krajinu, zem zasľúbenú, Palestínu, dal Boh Židom do nájmu, a preto bývať v tejto zemi značí priateľské a úzke obcovanie s Bohom, dobrotu a lásku Božiu: naproti tomu však byť z nej vytrhnutý značí zavrhnutie Božie, vytvorenie z jeho milosti a z jeho Kráľovstva. Toto stihne všetkých odpadlíkov od Boha.