výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 2, 1-18

1 Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus. 2 Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem, 3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, 4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. 5 Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. 6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, 8 omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei; 9 eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. 10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. 11 Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare 12 dicens: “ Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”; 13 et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”. 14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, 15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; 18 in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.

Heb 2, 1-18





Verš 2
Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
Sk 7:53 - qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”.
Gal 3:19 - Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Gn 19:17 - Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: “Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas”.
Gn 19:26 - Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
Dt 27:26 - “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

Verš 3
quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Heb 12:25 - Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
Mt 4:17 - Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Mk 1:14 - Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei

Verš 4
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Mk 16:20 - Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Sk 14:3 - Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Sk 19:11 - Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,

Verš 6
Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Ž 8:4 - Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,

Verš 8
omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
Ž 8:6 - Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
Mt 28:18 - Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
1Kor 15:27 - omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
Ef 1:22 - et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,

Verš 9
eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
Sk 2:33 - Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,

Verš 11
Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
Sk 17:26 - fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum,

Verš 12
dicens: “ Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”;
Ž 22:22 - Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.

Verš 13
et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”.
Ž 18:2 - et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Iz 8:18 - Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.

Verš 14
Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Iz 25:8 - Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Oz 13:14 - De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”.
1Kor 15:54 - Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria.
2Tim 1:10 - manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,

Verš 15
et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.

Verš 17
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Heb 4:15 - Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;

Verš 18
in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.
Heb 4:15 - Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;

Hebr 2,1-4 - Keďže Boh tak blahovoľne ponúka milosť spásy a pravdy, to kresťanov zrejme zaväzuje, aby ju prijali. Inak by na seba privolali prísny trest, hroznejší než ten, čo stíhal Izraelitov, ktorí neposlúchali nariadenia Starého zákona.Svätopisec vyvodzuje pre svojich čitateľov židokresťanov poučenie, že majú starostlivejšie zachovávať to, čo počuli, t. j. evanjelium, Kristovo učenie, pretože prostredník Nového zákona Kristus je oveľa vznešenejší než anjeli – prostredníci Starého zákona a jeho učenie je oveľa dôležitejšie ako slovo vyjadrené prostredníctvom anjelov, čiže Starým zákonom (porov. Gal 3, 19).

Hebr 2,2 - Svätopisec myslí na Mojžišov zákon, ktorý podľa Gal 3, 19 sprostredkoval anjel (porov. Sk 7, 38. 53).

Hebr 2,5-9 - Boh neurobil Mesiášom niektorého anjela, ale Ježiša, Syna človeka, ktorého obdaril nesmiernou slávou a mocou a všetko mu podrobil. On sa však "na čas", čiže počas pozemského života pokorne vzdal predností, ktoré mu právom podľa božskej prirodzenosti náležali, žil ako obyčajný človek, za nás trpel a zomrel, a preto ho Boh povýšil nad všetko a urobil Kráľom vesmíru (porov. Flp 2, 6–11).

Hebr 2,6 - Ž 8, 5–8. V žalme svätopisec ospevuje vznešenosť človeka vôbec.

Hebr 2,11 - Boh je Otec Ježiša Krista a Otec veriacich, preto sú veriaci bratmi Krista. Kristus vzal na seba ľudskú prirodzenosť. Bolo primerané, aby ten, čo posväcuje, t. j. Vykupiteľ, i tí, čo sú posväcovaní, t. j. vykúpení, pochádzali "z jedného", čiže aby mali rovnakú prirodzenosť.

Hebr 2,12 - Ž 22, 23.

Hebr 2,13 - Porov. Iz 8, 17 n.

Hebr 2,14 - Smrť prišla na svet skrze hriech, a tak je otec hriechu, diabol, aj pánom smrti. Kristus však oslobodzuje od otroctva hriechu, a teda aj smrti.

Hebr 2,17 - Bolo vhodné, aby prijal ľudskú prirodzenosť i s jej slabosťami okrem hriechu, lebo prišiel vykúpiť ľudí, a nie anjelov.