výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 11, 1-34

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. 4 Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. 7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; 9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; 12 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. 13 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? 14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; 15 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. 17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. 19 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; 21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! 23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”; 25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”. 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. 27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; 29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; 32 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur 33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

1Kor 11, 1-34





Verš 1
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1Kor 4:16 - Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
Flp 3:17 - Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
1Sol 1:6 - Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
2Sol 3:9 - non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

Verš 3
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
Jn 14:28 - Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
1Kor 3:23 - vos autem Christi, Christus autem Dei.
1Kor 15:27 - omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.

Verš 6
Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
Nm 5:18 - Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit.
Dt 22:5 - Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.

Verš 7
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
Gn 1:26 - Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
Gn 5:1 - Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Gn 9:6 - Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Kol 3:10 - et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,

Verš 8
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
Gn 2:18 - Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”.
Gn 2:21 - Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;

Verš 16
Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
1Tim 6:4 - superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,

Verš 19
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
Mt 18:7 - Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!
Lk 17:1 - Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt!
Sk 20:30 - et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
1Jn 2:19 - Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

Verš 23
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
Mt 26:26 - Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
Mk 14:22 - Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
Lk 22:19 - Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.

Verš 26
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
Jn 14:3 - Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.

Verš 27
Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
Nm 9:10 - “ Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino
Nm 9:13 - Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
Jn 6:51 - Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”.
Jn 6:63 - Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
Jn 13:27 - Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
1Kor 10:21 - Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.

Verš 28
Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
2Kor 13:5 - Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis.

Verš 31
Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
Ž 32:5 - Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Prís 18:17 - Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum.

1Kor 11,2 - Kristovo učenie podané v Pavlovom kázaní Korinťanom.

1Kor 11,3 - Ide o princíp podriadenosti z hierarchického hľadiska Cirkvi. "Hlavou Krista je Boh" podľa jeho ľudskej prirodzenosti.

1Kor 11,4-6 - Zahalená hlava je znakom podriadenosti. Závoj je znakom prirodzenej podriadenosti ženy mužovi.

1Kor 11,7-16 - Korinťania sa pravdepodobne obrátili na Pavla s otázkou, či ženy počas bohoslužieb majú mať zahalenú hlavu, ako je to zvykom na Východe. Jeho úprava sa týka miestnych pomerov, a preto nie je všeobecným zákonom. Tým, že sa odvoláva na Písmo, chce dať takémuto riešeniu náboženský obsah a mravný význam; závoj je znakom, že vydatá žena je podriadená mužovi ako hlave rodiny. Odkladať pred verejnosťou závoj znamenalo istú voľnosť mravov.

1Kor 11,10 - "Znak moci", t. j. znak mužovej moci. "Kvôli anjelom", čiže z úcty k anjelom, ktorí sú neviditeľne prítomní v liturgickom zhromaždení. Iní tu myslia na strážcov poriadku pri bohoslužbách.

1Kor 11,17-22 - Prví kresťania slávievali Pánovu večeru v rámci jedla, resp. večere. No Korinťania kládli väčší dôraz na jedenie a pitie ako na Pánovu večeru, a tak vznikli medzi nimi roztržky.

1Kor 11,23 - Pavol ani tak nechcel opísať ustanovenie Eucharistie, ako skôr poukázať na skutočný význam slov a úkonov Krista pri Poslednej večeri. V čase evanjelizácie Korintu, dvadsať rokov po Kristovej smrti správa o ustanovení Eucharistie už mala ustálenú formuláciu, ktorá sa nachádza aj v evanjeliách (porov. Lk 22, 14–20; Mt 26, 26–29; Mk 14, 22–25).

1Kor 11,24 - Mt 26, 26; Mk 14, 22; Lk 22, 19. V niektorých rukopisoch: "ktoré sa láme (dáva) za vás".

1Kor 11,25 - Mt 26, 26–28; Mk 14, 24; Lk 22, 20.

1Kor 11,27 - Klasický text, potvrdzujúci reálnu prítomnosť Krista v Eucharistii. Nehodné prijímanie je prehrešením sa priamo proti Kristovi prítomnému v Eucharistii.

1Kor 11,29 - Rozumie sa Kristovo telo.

1Kor 11,30 - Ide o následky neúcty voči Eucharistii.